Saxones Transsilvaniae
Appearance
Saxones Transsilvaniae (Theod. Siebenbürger Sachsen) homines linguae Germanicae sunt, qui a saeculo 12 Transsilvaniam incolunt, cum Geza II rex Hungariae eos colonos in regnum suum, in Fundum regium vocaret. Cum anno 1930 745.421 Saxones in Romania vixerunt, anno 2011 non plus quam 36.884 hic fuerunt[1]. Urbes, in quibus multi Saxones, sunt inter alias Corona (Theod. Kronstadt) atque Cibinium (Theod. Hermannstadt)
Saxones clari
[recensere | fontem recensere]- Franciscus Davidis (1510-1579), theologus
- Samuel de Brukenthal (1721 - 1803), gubernator Transsilvaniae
- Arminius Pitters (1932-2023), theologus et historicus
- Gualterius Godofredus Seidner (*1938), pastor protestanticus et scriptor linguae Theodiscae Transsilvanicus.
- Nicolaus Iohannis (*1959), vir publicus ac praeses Romaniae
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Saxones Transsilvaniae spectant. |
Vide etiam
[recensere | fontem recensere]- Fundus regius
- Museum Transilvanicum Gundelsheim in Badenia-Virtembergia
- Opus fundatum ecclesiarum munitarum cum sede Cibiniensi in urbe
Notae
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |