Rigina
Rigina (Theodisce Rigi) est mons in Helvetia accurate inter pagos Lucernam et Suitiam situs. Mons altus est 1797 metrorum.
Geologia
[recensere | fontem recensere]Mons ingente mole materiae sedimentalis propter antiquam erosionem montium Alpium ortus est. Postea erosione fluminum et glaciariarum rupes formae insulae similis creata est qualis circumiectu tres lacus iacent: Lacus quatuor Regionum vel Lacus Lucernensis, Lacus Tugiensis, Lacus Lauerz.
De nomine
[recensere | fontem recensere]Nomen Rigina de forma geologica quae rigae similis est deductum esse dicitur.[1]
Historia
[recensere | fontem recensere]Super montem anno 1816 casa ad usum peregrinorum et 1875 magnum deversorium nomine Schreiber apud culmen montis constructi sunt.
Ab anno 1871 ferrivia de vico Vitznau a litore lacus Lucernensis ad locum Rigi Staffel et ab anno 1875 secunda ferrivia de statione ferriviae Artae super Ferriviam Sancti Gothardi erecta ad Staffel et culmen Riginae ducunt.
Cultura
[recensere | fontem recensere]Scriptor americanus Marcus Twain de peregrinatione super montem Riginam scribit in libro suo A Tramp abroad.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Riginam spectant. |
- Situs publicus Ferriviae Riginae
- Commentatio in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice