Receptorium AMPA
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Receptorium AMPA sive abbreviatura internationis AMPAR est unum trium receptoriorum ionotropicorum glutamati cum effectibus excitatoriis celerrimis in neuronis. Cum eum receptorium analogo glutamati AMPA stimulatum esset nomen receptorium AMPA electum est, quamquam antehac nomen erat receptorium quisqualati. AMPAR in multis cerebri locis inveniuntur. Nimirum receptorium AMPA numerosissime in cerebro humano est. Receptorium ex quattuor subunitatibus, tetramerum formans, factus est. Post liberationem glutamti ex vesiculis synapticis receptorium properanter aperiet atque claudet.
Agonista naturalis est acidum glutamicum (glutamatum).
Stimulatio receptoriorum immodica detrimentose videtur, quia functio mitochondriorum impediatur[1].
Anticorpora contra receptoria AMPA morbi encephalitis autoimmunis causa est.
Natura
[recensere | fontem recensere]Structura receptorii AMPA
[recensere | fontem recensere]Receptorii quattuor subunitates nomine GluA1 (GluR1), GluA2 (GluR2), GluA3 (GluR3), GluA4 (GluR4) notae, et nomina genorum correspondentium, sunt GRIA1, GRIA2, GRIA3, GRIA4. Compluria receptoria AMPA sunt heterotetramerica, quod est de consuetudine bina dimerorum GluA1 cum binis GluA2 vel GluA3 vel GluA4 subiungunt. Formatio dimerorum iam in reticulo endoplasmatico coepit.
AMPA
[recensere | fontem recensere]AMPA est abbreviatura α-amino-3-hydroxy-5-methyl-4-isoxazolepropionici acidi.
Contra AMPA receptoria encephalitis limbica
[recensere | fontem recensere]Encephalitis cum anticorporis contra receptoria AMPA est inflammatio cerebri[2] cum symptomatibus febris, dolorum capitis, psychosis. Feminae imprimis afflictae sunt. Ratio cum dementia frontali quoque disputata est[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Bhardwaj A, Bhardwaj R, Dhawan DK, Kaur T (2018). "Exploring the Effect of Endoplasmic Reticulum Stress Inhibition by 4-Phenylbutyric Acid on AMPA-Induced Hippocampal Excitotoxicity in Rat Brain". Neurotox Res: doi: 10.1007/s12640-018-9932-0
- ↑ Yang S, Qin J, Li J, Gao Y, Zhao L, Wu J, Song B, Xu Y, Sun S (2016). "Rapidly progressive neurological deterioration in anti-AMPA receptor encephalitis with additional CRMP5 antibodies". Neurol Sci 37 (11): 1853-5
- ↑ Borroni B, Stanic J, Verpelli C, Mellone M, Bonomi E, Alberici A, Bernasconi P, Culotta L, Zianni E, Archetti S, Manes M, Gazzina S, Ghidoni R, Benussi L, Stuani C, Di Luca M, Sala C, Buratti E, Padovani A, Gardoni F (2017). "Anti-AMPA GluA3 antibodies in Frontotemporal dementia: a new molecular target". Sci Rep 7 (1): 6723