Jump to content

Proculus Puteolanus

E Vicipaedia
Sanctus Proculus Puteolanus

Diaconus et martyr
Mortuus Puteoli
Patronus Puteoli
Index Sanctorum

Proculus, Ecclesiae Catholicae sanctus et martyr, est Puteolorum patronus principalis.

Vita et cultus

[recensere | fontem recensere]

Secundum traditionem diaconus Puteoli fuit. Imperatore Diocletiano regnante caput eius amputatum est Puteolis prope Forum Vulcani mense Septembri anni 305 cum episcopo Ianuario, diaconis Sossio et Festo, laicis Eutyche et Acutio et lectore Desiderio.

Dies festus Sancti Proculi primo erat 18 Octobris, sed anno 1718 motus est a Sacra Rituum Congregatione ad diem 16 Novembris, quia Octobri mense multi Puteolani in agris laborabant.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]