Petrus Comestor
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Comestor vel Petrus Manducator, Trecis circa annum 1100 natus et in Abbatia Sancti Victoris Lutetiae die 12 Octobris anni 1179 mortuus, theologus Francogallicus fuit. Petri opus magnum, Historia Scholastica, commentarius amplus in Vetus et Novum Testamentum est ad eruditionem clericorum destinatus. Theologiam Lutetiae docebat. Agnomen Comestoris cepit pro studio legendi insatiabili. Dantes Alagherius Petrum Comestorem in Divina Comedia memorat in Paradiso sedentem[1]. Hoc epitaphium sibi composuit:
Petrus eram quem petra tegit,
dictusque Comestor nunc comedor.
Vivus docui nec cesso docere mortuus,
ut dicat qui me videt incineratum:
Quod sumus iste fuit,
erimus quandoque quod hic est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Paradisus, XI 134.