Jump to content

Perpetuum mobile

E Vicipaedia
Perpetuum mobile de Villardus de Honnecourt ca. 1220.

Perpetuum mobile (-i, n), ut nomen indicat, instrumentum vel machina est, quae tam ingeniose constructa est ut usque ad aeternum moveri continuet, si quando pulsum acceperat, et etiam hominibus auxilium pro labore det.

Dum saeculis prioribus multi rerum technicarum periti eiusmodi machinam invenire conantur, nostro aevo perpetuum mobile impossibile esse putatur et contra leges naturae ac alteram legem thermodynamicam.

In imagine perpetuum mobile deliniatur. Hoc perpetuum mobile constat ex rota et malleolis qui de rota pendent. Si rota circumagitur, malleoli primum sublevantur, deinde super rotam iacent et postremo cum rota descendunt. Descendendo ad quoddam punctum perveniunt ubi per suam gravitatem subito in statu pendendi iaculantur. Hoc modo unusquisque malleolus alius post alium pulsum dat rotae ut haec ad perpetuum rotare pergat.

(Imaginis vitium est quod unus ex duobus malleolis super rotam iacentibus falsam directionem iacendi habet. Ambo malleoli aut dextrorsum aut sinistrorsum, si rota secundum horologii motionem circumagitur, iacere debent.)

Sed scimus quod hoc modo perpetuum mobile currere nequeat.

Nexus interni

Alia incepta vicipaediae

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad perpetuum mobile spectant (Perpetuum Mobile, Perpetual motion machines).