Paulus V
Obitus: 28 Ianuarii 1621; Roma
Patria: Dicio Pontificia
Nomen nativum: Camillo Borghèse
Pontificatus
Insignia heraldica
Paulus V Camillus Burghesius (1552–1621) fuit papa Catholicus et episcopus Romanus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Paulus V natus est Camillus Burghesius (italice Borghese) Romae 17 Septembris 1552, filius comitis Marci Antonii Burghesii, cuius familia oriunda ex Sena Iulia erat.
Camillus studuit iuri et philosophiae apud universitates Patavensem et Perusianam.
Die 5 Iunii 1596 Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae insequenti anno episcopus Aesis a papa Clemente VIII factus est.
Anno 1603, cardinalis vicarius Romae et inquisitor ab eodem papa nominatus est.
Quamquam Camillus erat iunior inter cardinales, hi die 16 Maii 1605 eum in summum pontificem elegerunt.
Obiit die Romae 28 Ianuarii 1621.
Pontificatus
[recensere | fontem recensere]Circiter anno 1610, Papa Paulus V Archivum Secretum Vaticanum condidit. Primum Rituale Romanum,[1] papa Paulo V regnante, anno 1614 editum est.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum V spectant. |
- Georg Denzler, "PAUL V., Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 18–19 (Theodisce)
- De Paulo V in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ Rituale romanum Pauli Quinti Pontifici Maximi Iussu editum.