Ordo professorum
Ordo professorum,[1][2] sive interdum vulgo facultas, est communitas professorum in universitatibus, scholis, et academiis. Exacta huius communitatis natura in institutorum moribus pendet.
Europa et alibi
[recensere | fontem recensere]In Europa et multis mundi civitatibus, ordo est praecipua professorum grex, qui artes quasdam, sicut artes liberales aut artes medicas, in universitatibus academiisque docent. Usus nominis facultatis, ex Universitate Parisiensis saeculo duodecimo ortus, provenit, quod professores re vera facultatem praecipuam universitati dant quasdam artes docendi.
Hoc sensu exempli gratia veteres Universitatis Parisiensis ordines erant:
- ordo artium
- ordo theologiae
- ordo iurisprudentiae
- ordo medicinae
Hodie autem habent quoque
- ordo chemiae
- ordo geographiae
- ordo mathematica
- ordo oeconomiae
- ordo philosophiae
- ordo philologiae
- ordo physicae
- ordo sociologiae
- ordo paedagogiae
et aliae.
America Septentrionalis
[recensere | fontem recensere]In America Septentrionali, mos est appellare ordinem omnes professores cuiusdam universitatis, quia professores cunctim universitati ordinem docendi dant; ergo universitati cuidam dicitur esse:
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 537, s.v. faculty (educ.).
- ↑ Vide etiam locutionem "Ordine Professorum . . . commendante" in diplomatibus doctoralibus ab Universitate Harvardiana concessis.