Oraculum
Oraculum (ab orando) sensu amplificato est omnis ratio tempora futura per res praeternaturales indagandi. Hoc vocabulum duplicem habet significationem: tam responsum deorum quam locum in quo dii oracula edunt et oracula consuluntur denotat.
Oracula in duas classes separantur, scilicet oracula sua sponte evenientes (velut ostenta, somnia, et oscines occinentes), atque oracula ab hominibus aut excitata, aut petita. Magni ponderis in terris Mari Mediterraneo adiacentibus erat haruspicina vel extispicium, ars quaedam antiquissima voluntatem deorum divinandi per examinationem viscerorum hostiarum, praecipue iecoris (iecur utpote ut sedes sensuum passionumque videbatur), et studium combustionis in ara hostiarum. Item sortes coniectendo, res in fontes sacros deiciendo, aquam in patera lustrando et loco sacro dormiendo compertum erat quod futurum esset. Cum oracula saepe obscuritate involuta essent et ambigua, sacerdotes et vates pro interpretatione requirebantur. Vates sibyllaeque furore divino, sine auxiliis externis, vaticinari poterant, etsi variaret modus eorum operandi.
Apollo ante ceteros fuit deus oraculorum; praeter Delphos habuit, et oracula celebra Didymae et ad Kolofon. Ceterum fuerunt Graciae multa oracula, in omnibus humanae vitae rebus consulta. Oraculi institutum, a Romanis resuscitatum, deinde in imperio Romano longe valebat, imprimis in specie astrologiae, manium evocationis, et augurii.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Broad, William J. 2006. The Oracle: The Lost Secrets and Hidden Message of Ancient Delphi. Novi Eboraci: Penguin Press.
- Curnow, T. 1995. The Oracles of the Ancient World: A Comprehensive Guide. Londinii: Duckworth. ISBN 0-7156-3194-2.
- Evans-Pritchard, E. E. 1976. Witchcraft, Oracle, and Magic among the Azande. Oxoniae: Clarendon Press.
- Fontenrose, Joseph. 1981. The Delphic Oracle: Its Responses and Operations with a Catalogue of Responses. Berkeleiae: University of California Press.
- Temple, Robert. 2002. Netherworld. Londinii: Century.
- Webster, J. B., et A. A. Boahen. N.d. The Revolutionary Years, West Africa since 1800. Londinii: Longman.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De oraculis Thibetanis (David Cherniack)
- Vita Kuten Lama a se composita