Octavarium
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. |
Octavarium est octavum Dream Theater gregis musici album musicum, quod anno 2005 editum est.
Nomen Octavarium ex eo sequitur, quod album octavum gregis est, qua re id etiam octo continet carmina. Octo numerus in fasciculo quoque albi multimodis videtur: in prima pagina est imago Cunarum Newtonianarum, in quibus globuli octo suspenduntur; in una pagina est labyrinthus formae octogoni et aranea octo peduum; alia autem in pagina sepia octo manuum.
Argumentum quoddam albi est perpetuitas, quod ut puta in eo patet, quod ultimum carmen eodem sono finitur ac primum incipit.
Carmen "Sacrificed Sons" Impetum 11 Septembris tractat.
Carmina albi
[recensere | fontem recensere]- "The Root of All Evil" (8:25)
- "The Answer Lies Within" (5:33)
- "These Walls" (7:36)
- "I Walk Beside You" (4:29)
- "Panic Attack" (8:13)
- "Never Enough" (6:46)
- "Sacrificed Sons" (10:42)
- "Octavarium" (24:00)