Novientum
Appearance
Novientum[1] (Francogallice Ebersmunster, Germanice Ebersmünster, Alemannice Awerschmínster) est commune Francicum 483 incolarum (anno 2013) praefecturae Rheni Inferioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata. Ad flumen Illa situm est. Nomen Germanicum Ebersmünster a Ebersheimmünster derivatur, id est monasterium (abbatia) Ebersheim, vici vicini. Haec abbatia, manifeste anno 667 a duce Elisatiae Adalrico condita, fuit una ex celebrissimis Elisatiae. Ecclesia abbatialis praesens, generis Baroci, initio saeculi 18 aedificata est.[1]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Novientum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 48°18′40″N 7°31′26″E • OpenStreetMap • GeoNames • "67116" apud INSEE |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |