Jump to content

Nomina vetita

E Vicipaedia

Nomina vetita (Anglice: tabooed names; Tahitiane: piʻi) sunt nomina aversanda, praecipue in Polynesia, Iaponia, Sina, et Indonesia, ubi nomina ducum gravium fuerunt, et in nonnullis cultibus sunt, sacra atque sacrosancta, et ergo tam augusta ut necesse sit hominibus ea vitanda. Ne homines tali personae offendant, supprimuntur verba quae eius nomen accedant, et alia verba, propinquam significationem habentes, adhibentur donec ipsa persona mortem obiret. Si autem dux diutissime vivat, haec mutatio potest fieri stabilis et perennis.

Ubique in Polynesia, vel simile verbum significat 'stare', sed verbum Tahitianum est tiʻa, quod proprium nomen Pomaris I, regis Tahitiani, fuit (plenius Tū-nui-ʻē’a-i-te-atua); eadem causa, commune verbum Polynesium fetū 'stella' Tahitis factum est fetiʻa, et aratū 'columna' factum est aratiʻa.

Alia exempla: vai 'aqua' factum est pape, sicut in nominibus locorum Papeari, Papenoʻo, Papeʻete. Verbum moe 'dormire' factum est taʻoto, quod olim in Tahitis significavit, et alicubi in Polynesia iam significat, 'se reclinare'. Nonnulla verba antiqua iam adhibentur in Insulis Vento Tutis.

Nexus interni

Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!