Jump to content

Nisus

E Vicipaedia
Scylla crinem purpureum in capite patris dormientis secans, in editione Metamorphoseon Ovidii (1806) delineata.

In mythologia Graeca Nisus (Graece Νῖσος) fuit rex Megarensium cui mirabilis crinis purpureus inter ceteros capillos creverat : fatali quodam nexu salus ipsius atque regni cum praesentia huius crinis in capite suo coniuncta erat.

Pandioni, regi Atheniensi mythico, quattuor filii fuerunt qui patre mortuo Atticam inter sese partiti sunt : Aegeus, Nisus, Pallas Lycosque. Niso Megara cum agro et portu[1] obvenit. Mox socius fuit fratris Aegei, regis Atheniensium, in bello adversus Minoem, regem Cretensium, qui Megaram copiis suis obsedit. Non multum de ea re curabant Megarenses Nisusque, quia vates saepe cecinerant, quamdiu crinis purpureus salvus in capite regis remaneret, tamdiu Megaram invictam salvamque fore. At filia regis, Scylla, infelici amore pulchri Minois ardens, et patriam et patrem prodidit dum fatalem crinem Niso dormiente dolo secat. Sperabat enim huius beneficii gratia uxorem fore Cretensium regis. Sed victor Minos a parricida abhorruit et Scyllam puppi navis haerentem per maria traxit. Puellam iam morituram dei misericordes in cirim avem mutaverunt. Tum Iuppiter patrem Nisum in haliaeetum vertisse dicitur ut filiam per aerem persequi posset atque trucidare conaretur, ultionis aeternae cupidus ob parricidium.

Tempore imperatorum Romanorum adhuc portus Megarae Nisaea erant, ab antiquo rege dicta..

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Vollmer, Wilhelm: "Nisus" - apud: Wörterbuch der Mythologie, Stutgardiae 1874, p. 352
  • Hederich, Benjamin: "Nisus" - apud: Gründliches mythologisches Lexikon, Lipsiae 1770, col. 1741-1742
  1. Cui portu Nisa nomen fuit (Pausanias I.44.3). Thucydides IV.66