Navis (architectura)
Navis[1] sive navis ecclesiae[2] est media ecclesiae pars, quae a porta principali (saepissime in occidente sita) usque ad transeptum sive navem transversam aut - nullo transepto - usque ad presbyterium pertinet. Secundum Ordericum Vitalem est "pars ædis sacrae, in qua plebs consistit"[3]. A nave divisi sunt locus chori (saepe simpliciter "chorus" dictus) et locus circa altare clero reservatus (presbyterium). Ad ecclesiae aditum narthex potest esse, naves laterales, si exstant, columnis aut arcibus a nave media separatae sunt.
Forma ecclesiae
[recensere | fontem recensere]-
navis (sensu latiore)
-
navis (sensu strictiore) sive navis media vel principalis
-
naves laterales
-
navis transversa sive transeptum
-
Forma basilicae quinque navium. Navis media navibus lateralibus altior est.
Basilica est ecclesia, cuius media navis navibus latioribus altior est, nave media fenestris claristorii illuminata. Si naves eadem altitudine sunt, linguis vernaculis "ecclesia forma oeci"[4] nominatur, nave media fenestris carente. Sunt etiam genera inter supra dicta posita, ut puta "Pseudobasilica".
-
Basilica, navi media cum claristorio (fenestrae supra naves laterales positae)
-
Pseudobasilica quae dicitur, navi media supra naves laterales posita, sed sine claristorio
-
Ecclesia trium navium, navi media solum paululum altiore
-
Ecclesia forma oeci, omnibus navibus eadem altitudine
-
Ecclesia forma oeci cum tecto navis mediae plano et tectis navium lateralium acclivibus
-
Ecclesia forma oeci tecto plano
-
Ecclesia forma oeci cum camera et pilis muris applicatis
-
Ecclesia unius navis cum claristorio supra capellas laterales
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Navis ab Medio aevo spatium ecclesiae fidelibus dedicatum significat. In litteris antiquitatis, quamvis verbum navis metaphorice pro civitate usus sit[5], sensu ecclesiastico non invenitur.
Metaphora navis pro ecclesia fundamentum habet in duobus narrationibus Novi Testamenti: Lucas in quinto evangelii sui capitulo[6] de mirabili piscium captura narrat, Matthaeus autem de Iesu ambulante supra mare sive Tiberiados lacu[7].
Narratio de Iesu ambulante supra mare Quintus Septimius Florens Tertullianus (natus circa annum 160 Carthagine, mortuus post 220 ibidem) [8] imago ecclesiae, quae fidelibus salutem praebet, interpretatus est.
Thesaurus verborum nomine Deutsches Wörterbuch a fratribus Grimm elucubratum deliberat, utrum sensus metaphoricus navis tamquam arcae salutis in usum ecclesiasticum progressus an forte verbum Graecum ναός vel νεώς (naós vel neṓs „templum“) receptum sit, verbis ναός et ναῦς (naus „navis“) confusis[9].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Du Cange, vox navis
- ↑ Publications of the Surtees Society
- ↑ Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, liber 11
- ↑ Anglice: Hall church; Theodisce: Hallenkirche
- ↑ Ut puta Cicero, Ad Familiares 12,25: „una est iam navis bonorum omnium“
- ↑ Lc 5,1-11
- ↑ Mt 14,22-33
- ↑ Tertullianus, de baptismo, 12 apud Wikisource
- ↑ Deutsches Wörterbuch: Vol. 15, col. 58 s. (s. v. SCHIFF No. 15)
<Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad naves ecclesiae spectant. |