Jump to content

Moclobemidum

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Moclobemidum
Moclobemidum
Moclobemidum
Natura pharmacologica
Tempus semivitae biologicum: 1.5 — 4.0 h

Moclobemidum est substantia psychoanaleptica, antidepressiva et inhibitor monoaminorum oxidasium A reversiblis.

Natura Moclobemidi

[recensere | fontem recensere]

Natura chemica

[recensere | fontem recensere]

Moclobemidum est benzamidum, morpholinum et chloroarena. Structura eius chemica est 4-chloro-N-(2-morpholin-4-ylethyl)benzamidum.

Moclobemidum in aqua male solvitur. Massa molaris est 268.739 g/mol. In codice ATC in classe N06AG02 est.

Natura pharmacologica

[recensere | fontem recensere]

Pharmacodynamica

[recensere | fontem recensere]

Moclobemidum est inhibitor monoaminorum oxidasium A reversiblis. Ex eo enim in vesiculis synapticis neuronisque ipsis concentrationes substantiarum et noradrenalini et dopamini et praecipue serotonini auget.

Pharmacocinetica

[recensere | fontem recensere]

Tempus semivitae biologicum .[1] circa 1,5 h (in senectute 4 h) est. Moclobemidum substratum cytochromatis CYP2C19, inhibtor cytochromum CYP2C19 et CYP2D6 et CYP1A2 est. Excretio fit per urinas (>95%) et biles (<5%).

Effectus Moclobemidi

[recensere | fontem recensere]

Reactiones adversae

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Adversa drogae reactio.

Saepe:

  • Nausea
  • Insomnia
  • Xerostomia (=Siccitas oris)
  • Dysequilibrium

Nexus interni