Mo Yan
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Mo Yan, Sinice: 莫言 (natus in Gaomi die 17 Februarii 1955) est scriptor mythistoriarum Rei Publicae Popularis Sinarum, qui die 11 Octobris 2012 Praemio Nobeliano Litteraturae laureatus est. Pseudonymum eius "ne loquaris" significat. Opera Mo Yan ab Howard Goldblatt Anglice vertuntur.
Dum Magna Culturae Conversio Proletariana stabat, a schola exactus est. Sed sub impulsu Lu Xun de critica politica et realismo magico Gabrielis García Márquez, opus scripsit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Mo Yan spectant. |
- De hoc homine in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- De Mo Yan in pagina Nobeliano Litteraturae Praemio dicata.