Miracula piscium
Appearance
Miracula piscium a Iesu effecta duo similiter narrantur, sed temporibus disparatis, in evangeliis Lucae et Ioannis.
Miraculum piscium Petro, Iacobo et Ioanne monstratum
[recensere | fontem recensere]Quo tempore iuxta stagnum Genesareth Iesus Simonem, Iacobum et Ioannem vocavit, capturam piscium miraculosam eis effecit, sicut narrat Evangelium secundum Lucam (5.1-11).
- Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth, et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: "Duc in altum et laxate retia vestra in capturam." Et respondens Simon dixit: "Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia."
- Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum. Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: "Exi a me, quia homo peccator sum, Domine."
- Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: "Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens." Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.
Miraculum piscium centum quinquaginta trium
[recensere | fontem recensere]Quo tempore ad oram Maris Tiberiadis (eodem scilicet loco, aliter nuncupato) epulo matutino Iesus post resurrectionem discipulos piscatores convitavit, sicut in Evangelio Ioannis narratur (21.2-11), capturam piscium centum quinquaginta trium eis effecit:
- Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus: "Vado piscari." Dicunt ei: "Venimus et nos tecum." Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.
- Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: "Pueri, numquid pulmentarium habetis?" Responderunt ei: "Non." Ille autem dixit eis: "Mittite in dexteram navigii rete et invenietis." Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
- Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: "Dominus est!" Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. Dicit eis Iesus: "Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc." Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Miracula piscium spectant. |