Mica
Mica[1] nominantur plura mineralia sive ordo mineralium, quorum atomi tabulatim, parva quidem colligatione, constructi sunt. Inde haec mineralia facile secundum tabulata diffindi possunt. Durities secundum Friedericum Mohs parva est: 2 secundum tabulata, usque ad 4 in alias directiones. Cum mica fluxum electricum admodum impedit, multis usibus technologicis apta est.
Mica inter creberrima mineralia, ex quibus saxa nata sunt, numeratur et pars maximi momenti est multorum lapidum magmaticorum (ut puta granitum) et metamorphicorum (gneissium et alia).
Descriptio spathi
[recensere | fontem recensere]Sequens descriptio ex Hendrick Carel Van Der Boon Mesch (1820): Disputatio gelogica … de granite, p.9-11 sumpta est.
Mica a micando; nitet enim splendore metallico, aureo, argenteo, fusco, etiam nigro, aliis; varias crystallinas formas suscipit, tabulae quodammodo oblongae hexangularis angulis aequalibus; columnae hexagonalis; tabulae quadratae; columnae quadratae; tabubulae oblongae quadrangularis angulis rectis; pyramidis hexagonalis crystalli sunt parvae. Laevis est, maxime micae tabula. ( ... ) Est fragilis, facilis corrosu, divisibilis in lamellas tenuissimas, flexiles, elasticas, diaphanas. Ad tactum lenis, lubrica. Si teratur, electrica. Trahitur a magnete, imprimis nigra. ( ... ) Igni, qui gaz oxygenio alitur, tandem funditur in globulum, argentea in album diaphanum, colorata, fusca facilius in fuscum nitentem. Cum ferro fusa vertitur in vitrum viride, fuscum, nigrum. Ingreditur plura saxa et multum confert ad multorum montium conformationem, praeter eam granitae, gneissii, schisti micacei, multa etiam in arenis est, unde harum multa vulgo usurpata nomina; arenis splendorem metallicum aureum, argenteum induit, unde eos, qui exinde sibi thesauros pollicebantur, umbra pro materia capta, pro auro et argento argillam et siliceam invenientes, incredibiliter ea spes fefellit.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad micam spectant. |