Jump to content

Mare Timorense

Coordinata: 10°S 127°E / 10°S 127°E / -10; 127
E Vicipaedia
Solis occasus in Mari Timorensi ante Vessoru in Timoria Orientali.
Bathymetrica Maris Timorensis tabula geographica.
Mare Timorense in orientali Oceano Indico situm est.

Mare Timorense[1] (Indonesice Laut Timor; Lusitanice Mar de Timor; Tetumice Tasi Mane et Tasi Timór) est mare tenue quod ab insula Timoria septentriones versus, Mari Arafurano orientem versus, Australiaque australem versus finitur. Area superficialis est 610 000 chiliometrorum quadratorum, altitudo media 406 metra, altitudo maxima 3200 metrorum. Insulae principales sunt Tiwi Insulae et Ashmore et Cartier Insulae. Urbs notissima est Darwin Territorii Septentrionalis.

Cui mari sunt varii scopuli curalini, insulae cultoribus vacuae, opesque hydrocarbonicae magni momenti. Quibus opibus naturalibus nuper inventis, vindiciae internationales per Foedus Maris Timorensis ictum confectae sunt. Hoc autem corpus aquae anno 2009 pessimam petrolei effusionem per viginti quinque annos passum est.[2]

Homines qui primum in Australiam abhinc annorum 50 000 fere immigraverunt, cum aequora maris humiliora essent, Mare Timorense ex Indonesia fortasse transiverunt.

Nexus interni

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Andrew Burrell (29 Aprilis 2011). "Montara oil spill firm seeks permission for more drills". News Limited .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Fetter, C. 2001. Applied Hydrogeology. Nova Caesarea: Prentice-Hall. ISBN 0-13-088239-9.
  • Holbourn, Ann, Wolfgang Kuhnt, et Jian Xu. 2011. "Indonesian throughflow variability during the last 140 ka: the Timor Sea outflow." Geological Society, London, Special Publications 1 (Ianuarius): 283–303. Abstractum.
  • Khamsi, Kathryn. 2005. "A Settlement to the Timor Sea Dispute?" Harvard Asia Quarterly 9 (1): 6–23.
  • Lancien, Maxime. 2020. "En Australie, une saison en enfer." Le Monde diplomatique, 1 Ianuarii 2020. Archivum.
  • Morrison, R. J., et J. R. Delaney. 1996. "Marine pollution in the Arafura and Timor Seas." Marine Pollution Bulletin 32, no. 4 (Aprilis): 327–34. Editio interretialis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Timorense spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 11°0′0″S 126°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия