Magister cappellae
Appearance
Magister cappellae, sc. ‘magister cappellae cantorum’ (Italice maestro di cappella, Francogallice maître de chapelle, Theodisce Kapellmeister, Hispanice maestro de capilla), est dux compaginis musicorum, sive ecclesiasticae sive laicae.
Officia magistri cappellae per annos magnopere mutata sunt. Cum primum locutio tantummodo quendam praefectum sine ullis officiis musicis apud quamque ecclesiam significavisset, lente incepit principem musicum ecclesiae indicare.
Compositores qui etiam fuerunt magistri cappellae
[recensere | fontem recensere]- Arnoldus Brugensis (ca. 1500–1554) fuit magister cappellae Ferdinandi I Vindobonae ab anno 1527 ad annum 1545.
- Mattheus Le Maistre (ca. 1505–1577) fuit magister cappellae Dresdae ab anno 1554 ad annum 1568.
- Antonius Scandello (1517–1580) fuit magister cappellae Dresdae ab anno 1568.
- Iacobus Regnart (decennio 155 natus, anno 1599 mortuus) fuit magister cappellae Aeni Pontis ab anno 1585 ad annum 1596 circa.
- Michaël Praetorius (1571–1621) fuit magister cappellae Guelpherbyti ab anno 1604.
- Henricus Sagittarius (1585–1673) fuit magister cappellae ab anno 1619.
- Samuel Scheidt (1587–1653) fuit magister cappellae marchionis Brandenburgensis.
- Henricus Ignatius Franciscus Biber (1644–1704) fuit magister cappellae Salisburgi ab anno 1684.
- Georgius Muffat (1653–1704) fuit magister cappellae episcopi Bataviae ab anno 1690 usque ad mortem.
- Augustinus Steffani (1653–1728) fuit magister cappellae ab anno 1688 ad annum 1698 apud cohortem Hannoverae.
- Iohannes Caspar Ferdinandus Fischer (mortuus anno 1746) fuit magister cappellae Ludovici Guillelmi, marchionis Aquarum Aureliarum, ab saltem 1695.
- Ioannes Ludovicus Bach (1677–1731), cosinus secundus Iohannis Sebastiani Bachii, fuit magister cappellae Mainingiae.
- Georgius Philippus Telemannus (1681–1767) ab anno 1705 fuit 16 annos magister cappellae comitis Hermannus II Hamburgi.
- Ioannes David Heinichen (1683–1729) fuit magister cappellae Dresdae ab anno 1717 usque ad mortem.
- Iohannes Sebastianus Bachius (1685–1750) fuit magister cappellae ab anno 1717 ad annum 1723.
- Georgius Fridericus Handelius (1685–1759) fuit magister cappellae ab anno 1710 ad annum 1712.
- Dominicus Scarlatti (1685–1757) fuit magister cappellae Basilicae Vaticanae ab anno 1715 ad annum 1719.
- Ioannes Fredericus Fasch (1688–1758) fuit magister cappellae Servestae ab anno 1722.
- Carolus Aloisius Grua (ca. 1700–1773) fuit magister cappellae.
- Carolus Henricus Graun (1704–1759) fuit magister cappellae ab anno 1740.
- Iosephus Bonno (1711–1788) fuit magister cappellae decennis 176 et 177.
- Iacobus Matthaeus Ignatius Cirri (1711–1787) fuit magister cappellae ab anno 1759.
- Ludovicus van Beethoven (Lodewijk) (1712–1773), avus Ludovici van Beethoven, fuit magister cappellae Bonnae.
- Christophorus Willibaldus Gluck (1714–1787) fuit magister cappellae Mariae Theresiae imperatricis Vindobonae ab anno 1754.
- Nicolaus Jommelli (1714–1774) fuit magister cappellae Stutgardiae ab anno 1753 ad annum 1768.
- Ioannes Baptista Cirri (1724–1808) fuit magister cappellae ab anno 1780, primum una cum Ignatio Cirri, dehinc, post mortem eius, sōlus.
- Christianus Cannabich (1731–1798), fuit magister cappellae Manhemii ab anno 1774.
- Iosephus Haydn (1732–1809) fuit bis magister cappellae: primum, verisimiliter ab anno 1757 ad anno 1761 apud comitem Carolum Iosephum Morzinum, dehinc ab anno 1761 apud familiam Eszterházy.
- Ioannes Georgius Albrechtsberger (1736–1809) fuit magister cappellae apud cathedralem Vindobonensem Sancti Stephani.
- Ioannes Michaël Haydn (1737–1806) fuit magister cappellae Varadini ab anno 1760 ad annum 1761.
- Carolus Ditters von Dittersdorf (1739–1799) fuit magister cappellae episcopi Vratislaviae ab anno 1770 ad annum 1795.
- Andreas Luchesi (1741–1801) fuit magister cappellae Bonnae ab anno 1774 ad annum 1794.
- Antonius Salieri (1750–1825) fuit regius imperialisque magister cappellae Iosephi II ab anno 1788 ad annum 1824.
- Ioannes Fridericus Reichardt (1752–1814) fuit magister cappellae Friderici Magni apud regium theatrum lyricum Berolinense.
- Iosephus Martinus Kraus (1756–1792) fuit magister cappellae (Suecice Ordinarie Capellmästere) Holmiae, apud Gustavum III regem Sueciae.
- Christianus Kalkbrenner (1755–1806) fuit magister cappellae reginae Prussicae anno 1789, dehinc ab anno 1790 apud castellum Rheinsbergae.
- Guillelmus Fredericus Ernestus Bach (1759–1845), pronepos Iohannis Sebastiani Bachii, fuit magister cappellae reginae Prussicae ab anno 1805 ad annum 1811.
- Carolus Maria de Weber (1786–1826) fuit bis magister cappellae, primum ab anno 1804 ad annum 1807, dehinc Dresdae ab anno 1816 ad annum 1826.
- Ricardus Wagner (1813–1883) fuit magister cappellae Friderici Augusti II regis Saxoniae ab anno 1843 ad annum 1849.
- Paulus Wachs (1851–1915) fuit magister cappellae Lutetiae.