Jump to content

Lyndon B. Johnson

E Vicipaedia
Lyndon B. Johnson
'Lyndon Baines Johnson'
36° Praeses Civitatum Foederatarum Americae
1963-1969
AntecessorIoannes F. Kennedy
SuccessorRicardus Nixon
Natus27 Augusti 1908 Stonewall, Texia
Obiit22 Ianuarii 1973 Stonewall, Texia
Praeses vicariusnullus (1963-1965)
Hubert Humphrey (1965-1969)
Factiodemocratus
UxorClaudia Taylor (Lady Bird) Johnson
Arsmagister/vir civilis
ReligioDiscipuli Christi

Lyndonius Johnson[1] (Anglice Lyndon Baines Johnson, natus Stonewall in vico Texiano die 27 Augusti 1908; ibidem mortuus die 22 Ianuarii 1973) fuit vir publicus, Ioanne F. Kennedy praeside praeses vicarius, et postea, a die 22 Novembris 1963 usque ad diem 20 Ianuarii 1969, trigesimus sextus Praeses Civitatum Foederatarum.

Johnson praeses vicarius, antea senator ex Texia fuit. Ioanne Kennedy necato die 22 Novembris 1963, Johnson praeses factus est. Inter eius administrationem, politicam "societatis magnae" (Anglice: Great Society) quod allevationem paupertatis et iura civilia et politica sunt, pro omnibus fecit ac bellum in Vietnamia gessit. Die 23 Decembris 1956 Johnson ex Australia veniens Paulum VI papam, qui ad pacem in Vietnamia faciendum duces civitatum admonuerat, Romae adiit.

  1. Leonis Latini [1] Epistula Leonina CXIII (2016), 17.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lyndon B. Johnson spectant.