Lucia Syracusana
Sancta Lucia Syracusana (nata Syracusis circa annum 263 et mortua anno 304) fuit martyr Italica (nomen "Lucia" ex verbo Latino "lux" originem ducit) quae necata est in persecutione sub Diocletiano.[1] Iam in antiquissimo canone missae inter sanctos martyres enumeratur. Dies feriae eius est 13 Decembris. In hagiographia plerumque gladium et palmam martyrii, saepe etiam coronam rosariam, symbolum sponsae Christi, portat. Eam morbis oculorum dolentes patronam venerantur. Cultu lucis luminumque imprimis in civitatibus Scandinaviae celebratu.
Ossa eius Venetiis primo in ecclesia ei dicata sepulta sunt. Cum anno 1860 ea ecclesia destructa est ad stationem ferriviariam dictam "Sancta Lucia" aedificandam, reliquias Sanctae in ecclesia "Sanctorum Ieremiae et Luciae" deposuerunt. Anno 1955 Angelus Roncalli, tunc patriarcha Venetiarum, idem postea papa Ioannes XXIII, vultum Luciae ore argenteo indui iussit.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Imago Sanctae Luciae a Dominico di Pace Beccafumi picta.
-
Sancta Lucia, a Francisco del Cossa (c. 1430 – c. 1477) picta.
-
Puellae feriam Sanctae Luciae celebrantes
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Narratio de elisione oculorum in fontibus veteribus velut martyrologio non traditur neque ante saeculum 15 notum erat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Luciam Syracusanam spectant. |