Jump to content

Love, So Divine

E Vicipaedia

Love, So Divine est pellicula cinematographica anno 2004 in Republica Coreana edita atque lingua Coreana confecta. Titulus quidem Anglicus "amor, tam divinus" fere significat; index autem Coreanus, litteris Latinis adhibitis, Shinbu sueob fieri potest. Iuvenis moderator Coreanus Meridianus, Heo In-moo nomine, ei operi cinematographico praefuit.

Fabula, quae ad genus pellicularum comoedicarum amatoriarum pertinet, de duobus seminarii cuiusdam discipulis narrat, qui involuntariae vasculi cuiusdam sacri pretiosi a papa benedicti fracturae rei, mense ante tempus ipsorum provectioni ad ordines sacros constitutum operosa nonnullarum septimanarum commoratione apud quandam paroeciam ruralem multantur. Ibi unus ex iis, Kim Gyu-shik nomine (quem histrio Kwon Sang-woo agit), amore, per varios casus, flagrare incipit parochi neptis, feminae adulescentis lascivibundae atque aliquatenus bibulae Yang Bong-hie nomine (quam Jeon Hae-rim, saepius Ha Ji-won appellata, agit), quae ne baptizata quidem est et ad sponsum suum conveniendum in Coream ex Civitatibus Foederatis Americae regressa apud eandem ecclesiam paroecialem ad tempus commoratur. Neque sacra Kim Gyu-shik illius ordinatio —qui caelibatum ecclesiasticum amplecti non valet— neque nuptiae Yang Bong-hie —a sponso derelictae, dein ab eodem, sed sero, iterum allectae— denique consummabuntur, sed haec se ad baptismum recipiendum parabit.

Verba Latina "Deo gratias", quae exotica hac in pellicula videntur esse seminariique Catholici, interdum perperam intellecta atque adhibita, (una cum verbis "benedicamus Domino", cum inscriptione "Ritus Ordinationis", cum canticis sacris Latinis) arcanum colorem exprimunt, totius fabulae filum videntur tandem praebere, in seminarii vita et... post eam.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]