Lingua Romanica Mosellensis
Romanica Mosellensis est lingua Romanica exorta post Imperium Romanum lapsum iuxta Mosellam flumen, quod fluit per Germaniam, Franciam, Luxemburgum. Etiam saeculo XI in nonnullis partibus manebat, nondum a colonis Germanis coperta.
Prae Ortu
Postquam Caesar Galliam vicit anno 50 a.C.n., gens Galloromana ibi coepit florescere. Haud autem in Germania Inferiore nec in partibus Germaniae Superioris limitibus propinqui, ubi gens Germana permanebat usque ad imperii occasum.
Ortus
Cum Angli et Saxones, profecti a patriis suis ad Britanniam, transierunt per Hollandiam et Flandriam, incolas Francos fugarunt in vulturnum iuxta Ourthe et Sauer flumina in fines Mettienses et superiorem Mosellam; quo facto Mosellenses divisi sunt a ceteris Galloromanis spatio 60 chilometrorum.
Vestigiis archaeologicis perspectis, videtur Francos agrum coluisse pecoraque educasse circa Bitburg, Gutland, medium Saravum, Vallem Mosellensem– ultimos duos quorum potissimum frequentabant.
Casus
Nomina locorum Galloromana indicant Mosellenses in laeva Mosellae ripa a Germanis prorsus persorptos esse saeculo IX; in dextra autem servabant linguam suam saeculo quidem X in locis ut Maring-Noviand, Osann-Monzel, Longuich, Riol, Hatzenport, Longkamp, Karden, Kröv, Alf.
Dialecto Germano sibi succedenti Romanica Mosellensis tradidit nonnulla verba quae pertinent ad regionis vetustam viticulturam.
Exemplum
In hac inscriptione Latina scripta saeculi VI inveniuntur nonnulla indicia Romanicae Mosellensis, quae inscriptrici lingua nativa erat:
- Hoc tetolo fecet Montana, conlux sua, Mauricio, qui visit con elo annus dodece; et portavit annus qarranta; trasit die VIII K(a)l(endas) Iunias.
"Hunc titulum Mauricio fecit Montana, coniunx eius, quae vixit cum illo annos duodecim; et habuit annos quadraginta; transiit die VIII Kalendas Iunias."[1]
Nexus interni
Notae
- ↑ Kramer (1997) p. 282; CIL XIII, 7645 data
Bibliographia
- Wolfgang Jungandreas: Zur Geschichte des Moselromanischen. Studien zur Lautchronologie und zur Winzerlexik (Mainzer Studien zur Sprach- und Volksforschung; 3). Steiner Verlag, Wiesbaden 1979, ISBN 3-515-03137-5
- Johannes Kramer(de): Zwischen Latein und Moselromanisch: die Gondorfer Grabinschrift für Mauricius. In: Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 118 (1997) pp. 281–286
- Rudolf Post: Zur Geschichte und Erforschung des Moselromanischen. In: Rheinische Vierteljahrsblätter vol. 69 (2004) pp. 1–35