Leonidas Tarentinus
Leonidas Tarentinus (Dorice Λεωνίδας ὁ Ταραντῖνος; Tarenti natus circiter anno 330 a.C.n[1] – Alexandriae mortuus sane ante dimidium saeculum tertium a.C.n.) fuit poeta Graecus ex maximis epigrammatum scriptoribus.
Tarenti vixit usque ad annum 272 a.C.n., Bello Tarentino confecto; dein exsul ex Magna Graecia aufugit. Ut est in eius epigrammatis[2], etsi captivitatem effugerat, vitam gessit miseram et errabundam. Attamen Leonidas semper mollicies et luxuries contempsit, vitam affirmans esse beatam in tranquillitate animi atque modesta ratione, quod μετριότης antiquitus (seu aurea mediocritas) appellatum est. Propositum hoc maxime gratum fuit poetis Latinis, praesertim Q. Horatio Flacco[3].
- Noli tabescere: te nudae aediculae accipeant,
- a foculo parvo et crepitanti tantum refotae,
- etiam si placentas ex rudi farina factas edis
- quas ipse tu tuis manibus depsis in arca,
- tibique obsonium est aliquantum menthae et thymi
- et salis, dulcedinis et amaritudinis mixtura.[4]
Nobis pervenerunt amplius quam centum epigrammata longiora solito, quasi poeses elegiacae, argumenta quorum sunt de humilium egenorumque condicione, definite et diligentissime ennarata; de litteris Graecis, nam carmina Homero et Pindaro et Anacreonti et aliis dicata scripsit; de mortibus atrocibus hominum[5]; de sua vita. Nam hoc modo scripsit in praeclaro epigrammate in sepulcrum suum ficto:
- Admodum ex Italia remotus ego iaceo et e Tarento,
- patria mea; hoc mihi miserius est morte.
- Non vita fuit vita [mea] exsulis; atqui me Musae
- amaverunt, suavitatem accipio pro doloribus.
- Nomen non evanuit Leonidae: dona illa
- Musarum id conclamant in omnes soles.[6]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Anthologia Palatina VI, 302: in hoc epigrammate in principio saeculi tertii a.C.n scripto, Leonidas sese dicit esse "senem" (Graece: ὁ πρέσβυς).
- ↑ Anthologia Palatina VII, 715, 736, 302 et cetera.
- ↑ E.g. vide Carmina I, 9.
- ↑ Anthologia Palatina VII, 736; Latine reddidit usor Vicipaedianus.
- ↑ Anthologia Palatina VII, 504, 506 et cetera.
- ↑ Anthologia Palatina VII, 715; Latine reddidit usor Vicipaedianus.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- H. Beckby, Anthologia Graeca, Monaci, 1966.