LeBron James
Patria: Civitates Foederatae Americae
Familia
Proles: Bronny James, Bryce James, Rhashaud dunbar
LeBron Raymone James (natus die 30 Decembris 1984) est athleta Americanus qui ludit corbifolle loco oppugnatoris pro turma professionali, "Equites" (Anglice Cavaliers) inter Sodalitatem Nationalem Corbifollis.
Schola Superior
[recensere | fontem recensere]LeBron James, qui plerumque notus est nomine King James (Iacobo Rege'), Acroniae in urbe Ohiensi die 30 Decembris 1984 natus est. Scholam superiorem Sancti Vincentii atque Sanctae Mariae Acroniae frequentabat, pro qua corbifolle ludebat etiam ut tiro. Inter annum ludendi primum Iacobus puncta 21 per ludum tulit. Turma eius triumphum civitatis ludo vicit. Iacobus ut sophomorus puncta 25 per ludum tulit et turmam duxit in triumphum civitatis secundum. Ut iunior Iacobus per ludum puncta 30 tulit, et hic fuit annus secundus post quem nominatus est "Magister Corbifollis" in civitate Ohii. Claritas King James, ut iam vocatus est, valde coepit augere. Eo tempore conatus est Iacobus in dilectum Sodalitatis Nationalis Corbifollis ingredi, autem regula eum prohibuit, quae vetat eos qui dilectum inire volunt diploma non adepti. Itaque corbifolle pro turma scholae superioris lusit ferens per ludum 31 puncta inter annum ultimum, inter quem multi ludorum ab televisores per emissionem televisificam spectati sunt. Postquam in tergo commentariorum "Athleticae Illustratae" (Anglice: Sports Illustrated) apparuit, nomen etiam accepit The Chosen One ('Electus Ipse').
Pro equitatibus
[recensere | fontem recensere]Anno 2003 James captus est ab Equitatibus per dilectum. Per annos sex ludens pro Equitatibus unus ex optimis lusoribus inter sodalitatem factus est. Quinquiens electus est in turmam omnium stellarum. Bis electus est lusor pretiosissimus lusorum omnium stellarum. Anno 2008 puncta tulit plurima ex omnibus lusoribus sodalitatis. Pretiosissimus lusor in sodalitate anno 2009 electus est.
Ludi Olympiae
[recensere | fontem recensere]Cum turma Americana James annis 2004 atque 2008 ludebat.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Freedman, Lew (2008). LeBron James: A Biography. Westport, Connecticut: Greenwood Press. ISBN 978-0-313-34361-2.
- Morgan, David Lee (2003). LeBron James: The Rise of a Star. Cleveland: Gray & Co. ISBN 978-1-886228-74-0.
- Windhorst, Brian; Pluto, Terry (2007). The Franchise: Lebron James and the Remaking of the Cleveland Cavaliers. Cleveland: Gray & Co. ISBN 978-1-59851-028-7.