Iter ex Varegis in Graeciam
Appearance
Iter ex Varegis in Graeciam[1] (Slavice путь изъ варѧгъ въ греки) fuit iter mercatorium mediaevale per flumina e mare Balticum in Pontum Euxinum. A saeculo decimo ad saeculum tertum decimum frequentabatur. Circum hoc iter Ruthenia antiqua cum ambobus capitibus suis, Novogardia ad Volchovam sita et Kiovia ad Borysthenem formata est.
Historia praeteritorum annorum sic iter describit:
- erat iter ex Variagis in Graeciam, ex Graecia autem secundum Danaprim ac supra Danaprim transitus in Lovotim erat, secundum Lovotim poterant progredi in Ilmen lacum magnam, ex qua lacu profluit Volchovia fluitque in lacum magnam Nevo, cuius lacus ostium in mare Variagicum incidit; ac secundum hoc mare Romam poterant proficisci, Roma vero per hoc mare transire Constantinopolim, Constantinopoli perire in Ponticum mare, in quod incidit Danapris fluvius[2].
"Lacus Nevo" annalista Ladogam lacum et Nevam flumen e hoc lacu exientem nominat. Loca itineris difficillima cataractae Borysthenis et tractus navium e Borysthene in Lovotim fuerunt. Fortasse iter primo tractu e Borysthene in Casplam Dunae accolam e secundo e Duna per Usviatam in Lovotim ducebat.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De itinere in Encyclopaedia Russica magna (Russice)
- De itinere in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)
- De itinere in Britannica (Anglice)