Ioel Lester Oppenheimer
Obitus: 11 Octobris 1988; Henniker
Patria: Civitates Foederatae Americae
Ioel Lester Oppenheimer (Iacobus Hammer) (18 Februarii 1930—11 Octobris 1988) fuit poeta Americanus cum poetis Montis Atri et schola Novi Eboraci consociatus. Primus fuit director Propositi Poetici Sancti Marcio (1966–1968). Quamquam praecipue poeta, columnis in Village Voice ab 1969 ad 1984 ut fieri videtur innotuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Oppenheimer Yonkers Novi Eboraci natus est, Universitatem Cornellianam uno anno (1948) frequentavit, minus quam unum semestre in Universitate Sicaginiensi degit, atque in Collegio Montis Atri in Carolina Septentrionali anno 1950 matriculavit, ubi cum Paulo Goodman scriptore et Carolo Olson poeta studuit, in amicitiam Fielding Dawson et Eduardum Dorn recepit, et prelo collegii opem dedit.
Apud sua prima poemata Gulielmus Carolus Williams multum valuit, sed suum stilum mox evolvit. Cum Monte Atro in vico habitaret, Renam Furlong, uxorem primam, convenit et duxit. Collegium autem Ianuario 1953 sine gradu reliquit, Novum Eboracum migravit, et officinae preli operam dedit, cum poemata componeret.
Suae primae publicationes fuerunt The Dancer (1951),[1] The Dutiful Son,[2] et The Love Bit and Other Poems.[3] The Great American Desert, drama satiricum occidentale, primus ludus scaenicus a Roberto Nichols productus, a Laurentio Kornfeld directus est, qui Living Theatre in Theatro Poetarum Judsonianum operam dederat; die 18 Novembris 1961 apertum est.
Oppenheimer etiam duo opera non fictionis protulit: The Wrong Season (Bobbs-Merrill, 1973), de New York Mets, et Marilyn Lives (Delilah, 1984), de Marilyn Monroe. Anthologia Drawing from Life, anno 1997 prolata, nonaginta duas columnas pro Village Voice scriptas collegit. Criticus Library Journal scripsit Drawing from Life "vementius dicere nonnullas materias dilectas: basipilam, civilitatem, et partes a temporibus mutantibus in nostris vitis actas."[4]
Oppenheimer cancro pulmonum Henniker Novae Hantoniae die 11 Octobris 1988 obiit, anno aetatis suae 58.[5]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Jargon 2 (The Sad Devil Press/Black Mountain College, 1951)
- ↑ Jargon Society Ionathae Williams, 1956; iterum impressus a Totem Press LeRoi Jones, 1961.
- ↑ Totem, 1962.
- ↑ Anglice: "emphasizes several favorite themes: baseball, politics, and the role of the changing seasons in our lives."
- ↑ Laudatio, query.nytimes.com (New York Times).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bertholf, Robert J., ed. 1997. Collected Later Poems of Joel Oppenheimer, cum 11 adumbrationibus Ioannis Dobbs. The Poetry Collection.
- Gilmore, Lyman. 1998. Don’t Touch the Poet: The Life and Times of Joel Oppenheimer. Talisman Press.
- Williams, Jonathan. 1988. Names & Local Habitations (Selected Earlier Poems 1951-1972). The Jargon Society.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Book Rags, www.bookrags.com
- Chartae Ioelis Oppenheimer in Universitate Connecticutae, www.lib.uconn.edu
- Opera ab / de Ioel Lester Oppenheimer in bibliothecis (in catalogo WorldCat)