Ioannes Holbein senior
Ioannes vulgo Hans Holbein (natus fere 1460 Augustae Vindelicorum, mortuus fere 1525 Basileae aut Issenheim) Germanicus pictor et pater Holpenii fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]A Martino Schongauer inspiratus sensim genus fabricandi sibi proprium habuit vetera reiciens. In operibus maxime egregius admiremur vivacitatem dramaticam magnam cum coloribus coruscantibus et expressione acerrima. Figurae excusae pedibus manibusque paulum inclari secundum naturam moventur; episodis serialibus typicis exprimuntur momenta tam gracilia scurriliaque quam rustica facetaque. Homines domestici secundum mores contemporaneos sculpti pulcherrime testimonium temporis sui perhibent. Opera eius magna sunt quattuor imagines alarum ad altare ex vita Deiparae ex Abbatia Vinea in Weingarten (Virtembergia) (nunc autem in ecclesia cathedrali Augustana; anni 1493), partes arae Fani Dominicanorum Francofurtensis, altaris arae ex Abbatia Caesariensi, scaenae sedecim Passionis Christi et vitae Marianae (1502; in Pinacotheca Monacensi) necnon Basilica Sanctae Mariae Maioris (1499) et Basilica Sancti Pauli extra muros (circa 1504) cum effigie patris Holbein et filiorum Ambrosii Ioanniculique. Emolumento progrediente et in ara Sanctae Catharinae (1512; in pinacotheca Augustana), in ara Sancti Sebastiani (1515-16; in Pinacotheca Monacensi), in Vitae puteo (1519; Olisipone genus Renatorum aemulans expressionem, colores, animas pictas porro auxit. Extra haec multas delineationes habemus et pugillares Basileae, Berolini et Hafniae servati. E quibus maximi momenti Berolinenses esse feruntur. Effigiem sui anno 1515 fecit, caput capillis longis et barba, quae in museo Cantiliacensi invenitur. Crumina autem aegrotante Augusta Vindelicum ei relinquenda et Alsatia appetenda erat.
Asteroides 8122 Holbein in eius ac filii honorem nominatus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Eduard His: "Holbein, Hans der Ältere", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 12 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1880), p. 713–715.
- Hans Reinhardt: Holbein, Hans der Ältere. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 9, Duncker & Humblot, Berlin 1972, S. 513–515 (Digitalisat).
- Bruno Bushart: Hans Holbein der Ältere. Editio altera. Bonnae 1965, Hofmann Verlag, Augustae Vindelicum 1987, ISBN 3-922865-22-4.
- Katharina Krause: Hans Holbein der Ältere. (=Kunstwissenschaftliche Studien Band 101), Deutscher Kunstverlag, Monaci/Berolini 2002, ISBN 978-3-422-06383-9.
- Hans Holbein d. Ä.: die Graue Passion in ihrer Zeit. Catalogum expositionis edidit Elsbeth Wiemann. Hatje Cantz, Ostfildern 2010.
- Christoph Trepesch: Augsburger Altmeister. (=Arsprototo 4/2011)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Holbein spectant. |