Jump to content

Ioannes Auratus

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Auratus
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Auratus: imago
Ioannes Auratus: imago
Nativitas: 13 Aprilis 1508; Augustoritum
Obitus: 1 Novembris 1588; Lutetia
Patria: Francia

Ioannes Auratus, vulgo Jean Dorat, sed nomine nativo Jean Dinemandi[1] (anno 1508 Augustoriti natus; Lutetiae mortuus die 1 Novembris 1588) fuit poëta et scriptor Francicus. Cliens fuit a principio cardinalis Caroli de Lotharingia. Poëta et interpres regius factus est apud aulam Caroli IX et Henrici III. Linguam Graecam apud collegium Coquereti docuit.

Modesta origine natus industria magna eruditionem sibi acquisivit, ut anno 1537 studium in universitate incipere posset. Mox memoria eius admirabilis omnes excitavit; ipse et in Latinis et in Graecis optimus fuit. Praeterea autem carmina pepigit, primo lingua vernacula, postea idiomatibus Latino Graecoque. Anno 1544 Lazarus Baifius legatus, qui humanioribus favebat, eum magistrum privatum et pro filio spurio Ioanne Antonio et pro scriba Petro Ronsardo instituit. Ambo disciplinas eius valde laudabant eumque in Collegium Coquereti sequebatur, quo anno 1547 Lazaro Baifio defuncto venit.

Die 21.12.1548 in Ecclesia Sanctae Andreae (Saint-André-des-Arts; in Circumdario VI Lutetiae) Margaritam de Laval in matrimonium duxit. Constat Ioachimum Bellaium magistrum Auratum consuluisse in conficiendo opere suo magno La Défense et illustration de la langue francaise quod editum est anno 1549. Paulo post Pleias Francica eum sodalem habuit.

Anno autem 1560 professor creatus est de lingua Graeca in Collegio lectorum regiorum, unde natum est Collegium Franciae. Poemata collecta non ante annum 1586 edita sunt.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • 1547 (editor, auctore Lycophrone Chalcidensi) : Λυκόφρονος τοῦ Χαλκιδέως Ἀλεξάνδρα, τὸ σκοτεινὸν ποίημα = Lycophronis Chalcidensis Alexandra, obscurum poema Textus apud Gallica
  • 1555 (interpres, Petro de Ronsard auctore) : Hymne de Bacus ... avec la version latine de Jean Dorat Textus apud Gallica
  • 1558 : Io. Aurati Lemovicis Triumphales odae ad illustriss. principem Carolum Lotharingum cardinalem Textus apud Internet Archive
  • 1573 : Magnificentissimi spectaculi a regina regum matre in hortis suburbanis editi, in Henrici regis Poloniae ... nuper renunciati gratulationem, descriptio Textus apud Gallica
  • 1574 (interpres, auctore Ioanne Antonio Baifio) : De profectione et adventu Henrici, regis Polonorum augusti, in regnum suum Textus apud Gallica
  • 1576 : "Ad belli civilis auctores et eorum socios" Textus apud Gallica
  • 1578 (cum aliis) : Églogue latine et françoise, avec autres vers, recitez devant le Roy au festin de messieurs de la ville de Paris le 6e de février 1578 Textus apud Gallica
  • 1586 : Ioannis Aurati Lemouicis ... Poëmatia. Hoc est Poëmatum lib. 5; Epigrammatum lib. 3; Anagrammatum lib.1; Funerum lib. 1; Odarum lib. 2; Epithalamiorum lib. 1; Eclogarum lib. 2; Variarum rerum lib. 1 Textus imperfectus apud Internet Archive
  • 1586 (editor, interprete Claudio Bineto) : Sibyllarum duodecim oracula ex antiquo libro latine per Joan. Auratum ... gallice per Claud. Binetum edita = Les oracles des douze sibylles, extraicts d'un livre antique, mis en vers latins par Jean Dorat ... et en vers françois par Claude Binet Textus apud Gallica

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ch. Marty-Laveaux, ed., Oeuvres poétiques de Jean Dorat; avec une notice biographique et des notes. 1875 [Oeuvres poétiques (Reprod. en fac-sim.) / de Jean Dorat ; avec une notice biographique et des notes par Ch. Marty-Laveaux Textus apud gallica]
  • Geneviève Demerson: Dorat en son temps, culture classique et présence au monde. Augustonemeti 1979.
  • Christine de Buzon, Jean-Eudes Girot: Colloque Dorat de Limoges. Droz, Genavae 2002.