Jump to content

Institutum Smithsonianum

Coordinata: 38°53′20″N 77°01′34″W / 38.8888°N 77.026°W / 38.8888; -77.026
E Vicipaedia
Insigne Instituti Smithsoniani.

Institutum Smithsonianum,[1][2] [3][4] anno 1846 "ad scientiam augendam et divulgandam"[5] conditum, est grex museorum et locorum investigationis a gubernatione Civitatum Foederatarum administratum. Primum nomen, Museum Nationale Civitatum Foederatarum ut entitas administrativa anno 1967 exsistere desivit.[6] Cenaculum civitatis appellatum[7] ob eius eclecticam 137 milliones rerum congeriem,[8] nucleus undeviginti museorum, novem locorum investigationis, et horti zoologici—quorum multi sunt lapides terminales historiae vel architecturae—in quibus institutum consistit est maximus talis orbis terrarum complexus. Aedificia addita in Arizona, Terra Mariae, Urbe Novo Eboraco, Virginia, Panama, et aliter sitae sunt, et 168 alia musea sunt affiliata Smithsoniana.

Institutum 30 milliones salutatorum per annum accepit,[9] omnibus gratis admissis; pecuniam a dotatione instituti, contributionibus privatis et corporatis, stipendiis sodalium, subsidiis gubernationis, et vectigalibus venditionum, concessionum, et copiarum generatur.[8] Inter continuas instituti publicationes sunt Smithsonian et Air & Space magazinae.

Institutum conditum

[recensere | fontem recensere]
Iacobus Smithson.

Iacobus Smithson, physicus Britannicus (mortuus 1829), plurimum suarum divitiarum Henrico Iacobo Hungerford, sororis filio, legavit; quo autem sine prole anno 1835 mortuo,[10] fundus traditus est "Civitatibus Foederatis Americae, Vasingtoniae fundare, nomine Instituto Smithsoniano, constitutionem pro accretione et diffusione scientiae inter homines,"[11] secundum testamentum Smithsonianum.[12] Congressus legatum reipublicae oblatum rite accepit, et plenam fidem et auctoritatem Civitatum Foederatarum die 1 Iulii 1836 mandato benigno obligavit.[13] Ricardus Rush, legatus Americanus, Angliam a Praeside Andrea Jackson ad colligendum legatum missus est; qui, cum 105 saccis 104 960 principes aureos (eo tempore circa $500 000 valentes) continentibus ad Civitates Foederatas mense Augusto 1838 rediit.[14][15]

Vexillum Instituti Smithsoniani.

Pecunia in manibus habita, Congressus de interpretatione locutionis vagae "pro accretione et diffusione scientiae" octo annos altercabatur.[13][15] Collocabatur autem argentum ab Aerario Civitatum Foederatarum in syngraphis ab Arcansia erogatis, civitate quae mox sua syngrapha deseruit. Post disceptationem calefactam, Ioannes Quintius Adams, legatus ex Massachusetta (et olim praeses reipublicae) Congressum suasit ut opes amissas cum faenore restitueret,[16] et, contra desideria pecuniae pro aliis propositis, suos collegas suasit ut pecuniam pro instituto scientiae et eruditionis conservarent.[17] Ad ultimum, die 10 Augusti 1846, Iacobus K. Polk Praeses legum datio subscripsit quae Institutum Smithsonianum constituit ut instrumentalitas fidei Civitatum Foederatarum, ut administraetur a collegio regentium et secretario instituti.[13]

Loci et programmata investigationis

[recensere | fontem recensere]
"Castellum" (1847), primum instituti aedificium et iam praesidium.
Aeroplana in Nationali Aeris et Spatii Museo exhibentur: Ford Trimotor et Douglas DC-3 (summa parte et infra).
Ostium "Castelli".

Hic habes indicem locorum investigationis, cum eorum museo affiliato in parenthesibus:

Ministri Instituti Smithsoniani

[recensere | fontem recensere]

Asteroides 3773 Smithsonian, anno 1984 inventa, ex instituto appellatur.

  1. "Institutum Smithsonianum Washingtonense": Nova Acta Leopoldina 25(2).
  2. "Instituti Smithsoniani in America septentrionali": Konrad Eugen Franz Rosshirt, De Studiis Juris Civilis et Canonici in Germaniae Universitatibus Medii Aevi (1890).
  3. "Institutum Smithsonianum (Washingtonii situm)": Schola Linguae Latinae, 29 Ianuarii 2013.
  4. Fortasse etiam Institutio Smithsoniana (Anglice Smithsonian Institution).
  5. Anglice: "for the increase and diffusion of knowledge."
  6. Historia Smithsoniana (National Museum of American History, Smithsonian Institution).
  7. Michael Kernan. 1997. "A Real Nation's Attic," Smithsonian Magazine, Novembri.
  8. 8.0 8.1 About the Smithsonian, www.si.edu (Smithsonian Institution).
  9. "Visitor Statistics," newsdesk.si.edu (Smithsonian Institution), 31 Maii 2013.
  10. George Brown Goode, The Smithsonian Institution, 1846-1896: The History of Its First Half Century (Vasingtoniae: De Vinne Press, 1897), 25.
  11. Anglice: "to the United States of America, to found at Washington, under the name of the Smithsonian Institution, an Establishment for the increase & diffusion of knowledge among men."
  12. "James Smithson - Founder of the Smithsonian, Last Will and Testament," Smithsonian Scrapbook: Letters, Diaries and Photographs from the Smithsonian Archives (Vasingtoniae: Smithsonian Institution).
  13. 13.0 13.1 13.2 "Founding of the Smithsonian Institution," in Fact Sheets, Smithsonian Newsdesk (Smithsonian Institution).
  14. Heather Ewing, The Lost World of James Smithson: Science, Revolution, and the Birth of the Smithsonian, 323–324, 330, 409.
  15. 15.0 15.1 Carole Ottesen, A Guide to Smithsonian Gardens (Vasingtoniae: Smithsonian Books, 2011, ISBN 978-1-58834-300-0), 13.
  16. "Smithsonian Information Brochure," Smithsonian Visitor Information and Associates' Reception Center, Maio 2009.
  17. Paul Nagel, "John Quincy Adams: A Public Life, a Private Life" (Harvard University Press, 1999), 348.
  18. Marguerite Roby, "Smithsonian Institution Archives," siarchives.si.edu.
  19. "Smithsonian Latino Center," latino.si.edu, 16 Martii 2009.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Institutum Smithsonianum spectant.