In vino veritas
Appearance
In vino veritas (Graece Ἐν οἴνῳ ἀλήθεια) est adagium vetus, quod significat «ebrietatem animi fucum tollere et quicquid in pectore conditum est, in apertum proferre»[1].
De origine adagii secundum Erasmum
[recensere | fontem recensere]Plinius «Vulgoque», inquit, «veritas attributa vino est»[2].
Horatius autem scripsit: «Quid non ebrietas designat? Operta recludit»[3].
Effertur et ad hunc modum apud Athenaeum «Οἶνος καὶ ἀλήθεια»[4], id est «Vinum et veritas».
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Desiderius Erasmus, Adagia, I.7, 617