Jump to content

Iacob (patriarcha)

E Vicipaedia
Duodecim tribus Israël
Hebraice Latine
1. רְאוּבֵן Ruben
2. שִׁמְעוֹן Simeon
3. לֵוִי‎ (Levi)
4. יְהוּדָה Iudas
5. דָּן Dan
6. נַפְתָּלִי Naphtali
7. גָּד Gad
8. אָשֵׁר Aser
9. יִשָּׂשכָר‎ Issachar
10. זְבוּלוּן Zabulon
11. יוֹסֵף (Ioseph)
11.a מְנַשֶּׁה Manasse
11.b אֶפְרַיִם Ephraim
12. בִּנְיָמִין Beniamin
Iacobus cum Angelo luctatur, a Eugenio Delacroix picta

Iacobus seu Iacob (Hebraice: יַעֲקֹב), postea nomen dedit Israel, est sicut Abraham avus et Isaac pater unus e patriarchis Israelitarum in Tanach sive Vetere Testamento. Vita eius in libro Genesis narratur. Parentes eius erant Isaacus et Rebecca, Esau fuit frater geminus. Ex duodecim filiis Iacob totidem tribus Israel profluerunt. Ante Beniamin natum Iacob a Deo novum nomen accepit "Israel"[1]. Quod nomen reddi potest "Deus certavit". Nam cum angelo quodam vel fortasse cum ipso Deo per noctem luctatus erat.

In itinere Iacob per somnum quandam vidit scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum. Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. […] Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur. Vovit etiam votum […]: cunctorumque quae dederis mihi, decimas offeram tibi. (Gen 28, 12.13.19.20a.22b)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum spectant (Jacob, Jacob (Biblical figure)).
  1. (Genesis 32:28-29 et 35:10)