Jump to content

Huardus Phillips Lovecraft

E Vicipaedia
Wikidata Huardus Phillips Lovecraft
Res apud Vicidata repertae:
Huardus Phillips Lovecraft: imago
Huardus Phillips Lovecraft: imago
Huardus Phillips Lovecraft: subscriptio
Huardus Phillips Lovecraft: subscriptio
Nativitas: 20 Augusti 1890; Providentia
Obitus: 15 Martii 1937; Providentia
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Genitores: Winfield Scott Lovecraft; Sarah Susan Phillips Lovecraft
Coniunx: Sonia Greene

Memoria

Sepultura: Swan Point Cemetery

Huardus, vulgo Howard Phillips Lovecraft,[1] Providentiae natus die 20 Augusti 1890, ibidem mortuus die 15 Martii 1937, fabularum brevium, mythistoriarum et symbolarum scriptor Americanus necnon litterarum iudex criticus fuit, qui nunc generis scientiae ficticiae Americanae et litterarum horrificarum auctor habetur.

Magna pars eius fabularum in periodico Fabulis Miris (anglice Weird Tales) editae sunt.

Pater eius in insanorum valetudinarium exceptus est ubi syphilide mortuus est, cum Huardus annos tantum octo natus esset. Mater, quam per vitam totam amavit, Providentiam rediit ut cum familia sua habitaret. Se puero Ovidii Metamorphoseon libros, Noctes Arabicas et The Age of Fable ("Aevum fabularum") perlegit. Adulescens mores insolitos secutus est, nam vestes priscas gerere et fabulas scribere solebat. Primae eius fabulae similes illarum Edgari Allan Poe erant, quocum Lovecraft saepe comparatur. Multas fabulas breves iam per aliquantos annos ediderat, cum anno 1926 Cthulhus Clamorem (anglice The Call of Cthulhu) scripsit. Cum haec fabula ex omnibus clarissima sit, aliae fabulae, quae in eadem regione locantur et easdem personas atque eosdem locos habent, "Cthulhus Mythi" ab Augusto Derlethio appellatae sunt. Cthulhus historia ad Deos Magnos Priscosque pertinet, qui olim orbem terrarum rexerunt et postea tamen somno mortis simili se dederunt. Num ex tempore obscuro veniant an ex caelo profundo, id in intelligentiam non cadit.

Lovecraftis genus, "mali provisio ad universum pertinens" (anglice cosmic pessimism) appellatus, multorum auctorum librorum et pellicularum animos tam movit, ut ab iis tamquam deus colatur.[2]

De lingua Latina

[recensere | fontem recensere]

Anno 1898 Lovecraft linguae Latinae studere incepit, quamquam avus, Whipple Phillips, iam eum aliquantum docuerat[3] non solum de lingua ipsa sed etiam de historia Romanorum Graecorumque. Re vera mythi et historia tam eius animum moverunt, ut saepissime sententias Latinas fabulis insereret. Recenter Latine Eratosthenus Neo-Anglus nuncupatus est.[4]

De locis Latinis in scriptis Lovecraftis

[recensere | fontem recensere]
  • Poemata Minora[1], 1902:
  1. Ode to Selene: "Luce pulcherrima res vulgares facit nobiles."
  2. To the Old Pagan Religion: "Imp. C. Valerius Flav. Constantinus religionem Christianam faciebat fidem imperi Romani et imp. Theodosius cultum deorum antiquorum prohibebat."
  3. On the Ruin of Rome: "Roma regina orbis terrarum decadebat cum Romani succedebantur a gentibus inferioribus."
  4. To Pan: "Pan habebat cornua, barbam et erat similis capro in corporis partibus inferioribus."
  5. On the Vanity of Human Ambition: "Hic homo est avarissimus et turpissimus Iudaeus."

Poemata III et V odium phyleticum Eratostheni in Hebraeos et alias gentes monstrant.

H. P. Lovecraft anno 1915
  • Unda; or, The Bride of the Sea, 1915: “Ego, canus, lunam cano.” (Maevius Bavianus).
  • The Poe-et’s Nightmare, 1916: "Luxus tumultus semper causa est."[5]
  • Aletheia Phrikodes, 1916: "Omnia risus et omnia pulvis et omnia nihil."[6]
  • The Tomb, 1917: "Sedibus ut saltem placidis in morte quiescam."[7]
  • The Tree, 1920: "Fata viam invenient."[8]
  • The Festival, 1923: "Efficiunt Daemones, ut quae non sunt, sic tamen quasi sint, conspicienda hominibus exhibeant." (Lactantius). Re vera Lactantius hoc scripsit: "Ut non videant ea quae sunt et videre se putent illa quae non sunt."[9]
  • The Rats in the Walls, 1923: "Magna Mater! Magna Mater! ... Atys ... Dia ad ...". Hic videtur Eratosthenum a carmine LXIII Catulli[10] instinctum esse.
  • The Horror at Red Hook, 1925: "An sint unquam daemones incubi et succubae, et an ex tali congressu proles nasci queat?"[11]
  • The Very Old Folk, 1927: "Malitia vetus, malitia vetus est... venit... tandem venit." Hic Eratosthenus legisse historiam Livii de Bacchanalibus videtur[12].
  • The Case of Charles Dexter Ward, 1927:
  1. "Per Adonai Eloim, Adonai Jehova, Adonai Sabaoth, Metraton On Agla Mathon, verbum pythonicum, mysterium salamandrae, conventus sylvorum, antra gnomorum, daemonia Coeli God, Almonsin, Gibor, Jehosua, Evam, Zariatnatmik, veni, veni, veni."[13]
  2. "Corvinus necandus est. Cadaver aq(ua) forti dissolvendum, nec aliq(ui)d retinendum. Tace ut potes."

Charles Dexter Ward Medieval Latin

  • Robert Bloch, The Shambler from the Stars, 1935: "Tibi Magnum Innominandum, signa stellarum nigrarum et bufaniformis Sadoquae sigillum...
  1. 1.0 1.1 Declinatio Latina "Lovecraft, Lovecraftis": vide Poemata Minora, or, Minor Poems, Vol. II : Poemata Minora Lovecraftis - vel - the Shorter Verse of H. Lovecraft, Vol. II
  2. L. Sprague De Camp, Lovecraft: A Biography (Novi Eboraci: Doubleday and Co., 1975).
  3. S. T. Joshi, I Am Providence: The Life and Times of H.P. Lovecraft, Hippocampus Press, 2010, c. 3 “Black Woods & Unfathomed Caves”
  4. Vide Somnis Quaeritur Ignota Cadath ("The Dream Quest of Unknown Kadath"), scripsit H. P. Lovecraft (Eratosthenus Neo-Anglus), in latinum vertit Alexander Ricius, Parisiis, MMVIII
  5. Schrevelius, Lexicon, 1814, "Luxus semper tumultus causa"
  6. Glyco, in Anthologia Palatina: "πάντα γέλως καὶ πάντα κόνις καὶ πάντα τὸ μηδέν· πάντα γὰρ ἐξ ἀλόγων ἐστὶ τὰ γιγνόμενα." Versio Latina Hugonis Grotii: "Omnia risus, et omnia cinis, et omnia nihil: Omnia enim ex ratione carentibus quae sunt nata."
  7. Vergilius, Aeneis, VI, 371
  8. Vergilius, Aeneis, X, 113
  9. Lactantius, Divinae Institutiones, II, 14
  10. Dea, magna dea, Cybele, dea domina Dindimei, Procul a mea tuos sit furor omnis, era, domo: Alios age incitatos, alios age rabidos.
  11. Martinus Antonius Delrius, Disquisitionum magicarum libri sex, 1600, liber II, quaestio XV)
  12. Quinn, Dennis. “Endless Bacchanal: Rome, Livy, and Lovecraft’s Cthulhu Cult.” Lovecraft Annual, no. 5, 2011, pp. 188–215. JSTOR, https://www.jstor.org/stable/26868440. Accessed 27 May 2022.
  13. Joseph Morales, Sources of Necromancy in Charles Dexter Ward

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •