Jump to content

Hippodromus

E Vicipaedia
Hippodromus Romanus sive circus in urbe Aphrodisiae, Turcia

Hippodromus (Graece: ἱππόδρομος) fuit stadium Graecum ad curricula equorum edenda. Nomen a verbis Graecis ἵππος ("equus") et δρόμος ("curriculum" vel "cursus") deductum est. Quaedam curricula hodierna etiam hippodromi vocantur, exempli gratia Hippodromus Moscuensis.

Hippodromus Graecus circo Romano similis fuit, in circo autem tantum quattuor simul curri vecti sunt, cum decem simul vel plures in curriculis Graecis certaverunt; quae ideo circos latitudine multo superabant (latitudo hippodromi: circiter 120 m, longitudo: 210 m).

Hippodromus Graecus in collis declivitate aedificari solebat. Alter hippodromi finis semicirculatus erat, alter rectangularis magna porticu annexa, ante quam sunt equorum carceres. In utroque hippodromi termino meta (Graece: τέρμα) indicabat, ut curri ibi reverterentur. Cum essent loci maximi periculi, Graeci Taraxippo ("conturbator equorum") aram posuerunt.

Biga metam circumvehens: Amphora Attica figuris nigris, circiter 500 a.C.n., Vulcis reperta.

Hippodromi Graeci

[recensere | fontem recensere]

Hippodromus Constantinopolitanus, qui dicitur, inter annos 203-330 modo Romano aedificatus est, quare re vera est circus.