Jump to content

Hilduinus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Hilduinus (discretiva).
Wikidata Hilduinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 775; Regnum Francorum
Obitus: 858; Lutetia
Patria: Regnum Carolingorum

Hilduinus, circa annum 775 vel 785 natus et circa annum 860 in abbatia Prumiensi mortuus, fuit hierarchus ecclesiae et scriptor Latinus regni Carolingorum. Abbas sancti Dionysii Lutetiae ab anno 814 ad 840 vel 841, archiepiscopus Coloniae Agrippinae ab anno 842 ad annum non seriorem quam 850, archicancellarius Regni Francorum ab anno 844 ad 855, archicapellanus ad aulam regis ab anno 819 vel 822 ad 830.

Alcuini discipulus fuit, Rabani Mauri et Lupi Servati amicus, Hincmari Remensis magister.

Sancti Dionysii Parisiensis vitam composuit, operibus Dionysio Areopagitae adscriptis fretus, quae ei e Constantinopoli ab aula Michaelis II missa erant; ea Hilduinus et Hincmarus Latine verterunt prius, quam Ioannes Scotus Eriugena. Auctoritarte Hilduini Dionysius Areopagita et Dionysius Parsiensis diu idem putabantur. Annalium regni Francorum quamdam partem composuit; fortasse et Vitam Hludowici Imperatoris scripsit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani •
  • De Hilduino in Encyclopaedia Catholica (1913) (Anglice)
  • "Hilduinus abbas S. Dionysii Parisiensis" - apud: Geschichtsquellen des deutschen Mittelalters