Henricus Geißler (vitrearius)
Henricus vulgo Heinrich Geißler (natus die 26 Maii 1814 Neuhaus-Igelshieb in Circulo Sonneberg, mortuus die 24 Ianuarii 1879 Bonnae) mechanicus, inventor et vitrearius Germanicus fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Postquam Mainingiae artem vitrorum conficiendorum edidicit rectio regia Nederlandica eum laboribus mechanicis-scientificis quibusdam praeposuit. Anno 1854 Bonnae officinam condidit ubi novi et insigniti apparatus chemici physicique efficerentur.
Geißler in campo mechanicae physiciae inventor optimus exstabat et exploratores instrumentis affabre excogitatis dotare solitus est. Inter quae valde noti sunt tubi (Geißlersche Röhre) qui postea ad lumen fluorescens displicati sunt. Inde etiam reinventio antlia hydrargi successit. Ut collegae liquamina alcoholica facilius rusparentur instrumentum mensurae vaporae (Vaporimeter) construxit.
Honores
[recensere | fontem recensere]- Anno 1868 Bonnenses eum doctorem honoris caussa declaraverunt.
- Cursdorf in Thuringia in Museo instrumentorum vitreorum memoria eius colitur.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Geißler spectant. |
- Wißner, Adolf, "Geißler, Heinrich" apud: Neue Deutsche Biographie 6 (1964), p. 159 (hic in interreti)
- tubi historici ad instar luminum Geißler fabricati