Gustavus Eiffel
Alexander Gustavus Eiffel (natus Divione die 15 Decembris 1832, mortuus Lutetiae die 27 Decembris 1923) fuit summus ingeniarius Francicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Eiffel annis inter 1852 et 1855 Scholam centralem artium operationumque manu factarum frequentabat antequam ex anno 1858 in ferrea construenda animum intenderet. Pontem maximum apud Burdigalam construi iussit et varias exostras ferriviarias aere compresso adhibito emendavit.
Anno 1865 ad Levallois-Perret fabricam machinarum conficiendiarum erexit, unde laboribus gravioribus bene se parabat (velut viaeductui Vianna do Castello in Lusitania, pontui trans Durium apud Portum Calensem, ponti Garabitensi trans Truyère metrorum CLXV, stationi ferriviariae occidentali Pestini, pavilioni Parisiensium pro expositione mundana anno 1878 in capite Francico celebrata necnon tholo facillime versatili observatorii Nicensis.
Insuper exostras portabiles callide excogitavit; notissimus autem factus est opere magno Turris Eiffelianae Lutetiensis, ut patet. Anno 1890 domum quaestuariam in Altorum Sequanae praefectura sitam in societatem anonymam mutandam esse censuit. Quando negotia anni 1878 de cataractis quibusdam Canali Panamensi dandis revelata sunt comparuit Alexandrum Gustave turpilucricupidum lucra laborum numquam confectorum fecisse. Itaque anno 1893 condamnatus est, quod iudicium autem aetate tam longa cassatum est.
Saeculo XX ineunte in canalibus ventosis de aere repugnando experimenta multa impellens fundamentum aeroplanorum construendorum posuit. Longaevus post mortem est sepultus in sepulcreto oppidi Levallois-Perret.
Eiffel e.g. scripsit haec: »Mémoire présenté à l'appui du projet définitif du viaduc de Garabit« (Lutetiae 1889) et »Conférence de Gustave Eiffel sur la tour de 300 mètres« (Lutetiae 1889).
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- Viaeductus apud Rouzat-sur-le-Sioule, regione Arvernia Franciae, 1867
- Statio ferriviaria urbis Budapestinum, 1875
- Viaeductus Gabarit apud urbem Sancti Flori, Francia,, 1880
- Pons Segedini, Hungaria, 1882
- Systema constructionis Statuae Libertatis, Novum Eboracum, ab anno 1879
- Turris Eiffel, Lutetia, 1887
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gustavum Eiffel spectant. |
- Pagina interretialis Gustavo Eiffel dicata
- Biographia brevis
- De familiae origine Germanica (de Bonickhausen)
- Commentationes in periodicis Theodicis Gustavum Eiffel spectantes
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Franciscus Poncetton: Eiffel. Magicien du fer (Lutetiae 1939).
- Henricus Loyrette: Gustave Eiffel. Ein Ingenieur und sein Werk (Stuttgardiae 1985).
- Theo Zollna: "Eiffel – Zum 35. Todestag des großen Bauingenieurs". In: Deutsche Architektur, 1/1959, p. 43-44