Gorgan
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Irania
Locus: 36°50′48″N 54°25′48″E
Numerus incolarum: 312 223
Zona horaria: UTC+03:30
Situs interretialis
Nomen officiale: گرگان
Locus: 36°50′48″N 54°25′48″E
Numerus incolarum: 312 223
Zona horaria: UTC+03:30
Situs interretialis
Nomen officiale: گرگان
Gestio
Procuratio superior: Central District
Geographia
Superficies: 656 Mille passus quadratum
Coniunctiones urbium
Urbes gemellae: Aktau, Samsun
Gorgan[1] (Persice گرگان), vel nomine antiquo Zadracarta[2] (Graece Ζαδράκαρτα), diu et Asterabatum[3], est urbs Iraniae, Hyrcaniae antiquae caput (unde et nomen hodiernum), nunc provinciae Gulistani caput. Haud longe a mari Caspio et a sinu eius Astrabadensi situs est. Incolas 312 223 habuit anno 2012.
Historia
[recensere | fontem recensere]A tempore Cyri Magni urbs nota est. Dario regnante caput Hyrcaniae satrapiae fuit. Seleucidis et Parthis oboediebatur; tempore Sassanidarum et provincia et urbs "Gorgan" nominabantur. Tunc murus Gorganicus aedificatus est. Saeculo IX a mercaroribus Varegicis visitatus est. Anno 1384 a Tamerlano destructus est. Anno 1723 a Petro Magno occupatus, Persiae anno 1735 redditus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Abulfedae Annales Muslemici, Arabice et Latine..., Hafniae 1744, vol. V, p. 560. Et Gorgo, et Gorgianum, — J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. II, p. 173.
- ↑ N. pl., v. Arrianus, Anabasis Alexandri III 23, 6; 24, 5; cf. Curtius Rufus, de rebus gestis Alexandri Magni, notae in pp, 1168-69; sed sunt qui Zadracarta Sari urbem hodiernam putant, — notae Lemaire ad Curtium.
- ↑ Orbis Latinus, ibidem. Vel Astrabadum, cf, sinus Astrabadensis, — Eduardi Eichwald Plantarum novarum quas in itinere caspio-caucasico observavit..., p. 7.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 36°50′48″N 54°25′48″E • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon |