Jump to content

Galla

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Galla (discretiva).
Gallae novae quattuor
Galla nondum confecta

Galla est tumor quem in quercibus vespa Andricus kollari efficit; in oculis enim arborum ova ponit, ibique pupae sibi nidulos faciunt. Galla colorem habet a principio viridem, mox russum.

Vespa nomine Andricus kollari generationes sexualem et asexualem habet. Vespa feminina agamica ova ponunt hiemalia in oculis arboris Quercus cerris; larvae parvos nidulos seu tumores faciunt leniterque crescunt. Huius generationis feminae sexuales ova in oculis quercuum aliorum ponunt, praecipue Q. roburis et Q. petraeae, in quibus gallae proprie dictae fiunt. Gallae tanninum continent ex arbore ipsa spissatum, et ob hanc rationem in medicinis componendis utuntur, in atramento conficiendo, in vinis medendis, in pannis tingendis; praecipue e Beroea Syriae in aliis regionibus vehuntur (et inter mercatores Aleppo galls nuncupantur) quia gallae Syriacae maiorem quantitatem tannini tenent.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]