Fridericus Dürrenmatt
Obitus: 14 Decembris 1990; Novicastrum
Patria: Helvetia
Familia
Coniunx: Lotti Dürrenmatt, Charlotte Kerr
Proles: Ruth Dürrenmatt, Peter Dürrenmatt, Barbara Dürrenmatt
Memoria
Fridericus vulgo Friedrich Dürrenmatt (natus Konolfingen in pago Helvetiae Bernensi die 5 Ianuarii 1921; Novicastri die 14 Decembris 1990 mortuus) fuit illustrissimus scriptor Helvetius fabularum, ludorum scaenicorum mythistoriarum. Pater eius fuit parochus.
Alma mater eius fuit Universitas Turicensis ubi philosophiae, linguae et litteris Theodiscis necnon historiae naturali studuit, deinde Universitas Bernensis, ubi scientiis naturalibus vacabat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Absolutorio scholastico anno 1941 recepto Dürrenmatt Bernae et Turici litteris Theodiscis atque philosophiae studuit; studia autem interrupit anno 1946 cum consilium muneris scriptorii incipiendi cepisset. Annis inter 1952 usque mortem Novicastri vitam degit. Primo vitam sibi familiaribusque reperiebat criticis theatricis exarandis, dramatibus radiophonicis pangendis, mythistoriis criminalibus excogitandis (quibus tum lectores periodici "Schweizerischer Beobachter" gaudere potuerunt). Iam drama primum Es steht geschrieben anno 1947 Turici scandalizabat; in Germania autem anno 1952 opus Die Ehe des Herrn Mississippi auctorem notissimum fecit. Anno 1956 opus magnum Der Besuch der alten Dame famam vel mundanam creavit. Ista comoedia tragica una cum opere Die Physiker (1962) inter res saepissime e scaenis Germanicis productas invenitur. Annis 1960 exeuntibus successus minus felices habuit in comoediis, quarum scaenas interdum ipse moderabatur. Annis inter 1968 et 1969 Dürrenmatt in praesidio Theatrorum Basiliensium sedebat. Inde magis magisque prosam philosophicam-autobiographicam amplexus est, de quo testimonium perhibent tomi Stoffe I-III (1981; nova editio anno 1990 cum titulo Labyrinth) necnon Turmbau: Stoffe IV-IX" (1990) stehen.
Adeptiones et gravitudo
[recensere | fontem recensere]Friderico Dürrenmatt multa praemia attributa sunt, inter quae anno 1960 "Großer Preis der Schweizerischen Schillerstiftung", anno 1984 "Österreichischer Staatspreis für europäische Literatur", anno 1986 "Georg-Büchner-Preis". Comoediae eius exemplares mirae absurdae identidem quaestionem de nostra libertate culpabilitateque in mundo a potentibus anonymis directo ponunt. Acriter criticatae in terrarum germanophonicarum scholis inter opera discipulis omnibus legenda sunt. Quas maximi momenti in litteris Theodiscis post annum 1950 creatis esse constat. Idem valet in mythistoriis eius criminalibus, quae genus suum inusitatum in modum definiebant.
Dürrenmatt ab annis 1960 commentationes ad socialia politicaque spectantes scribere solebat. Annis inter 1969 et 1971 hebdomadaria folia "SonntagsJournal" edidit. Pamphleta de patria Helvetia confecit (e.g. oratione pro Venceslao Havel anno 1990) et Civitatem Israël semper et ubique defendebat. Dürrenmatt etiam multas imagines pinxit, quae e mense Septembri 2000 Novocastriin museo "Centre Dürrenmatt" admirationi praebentur.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Romulus der Große
- Die Physiker
- Der Besuch der alten Dame
- Ein Engel kommt nach Babylon
- Das Versprechen. Requiem auf den Kriminalroman et pellicula Es geschah am hellichten Tag
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Dürrenmatt spectant. |
- De hoc homine apud Perlentaucher.de: Das Kulturmagazin (Theodisce)
- Friedrich Dürrenmatt in catalogo Bibliothecae Nationalis Helveticae]
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Pretiosa apud DDB
- Nexus de auctore, cura Udalrici Goerdten
- Vocem eius in collectione Austriaca de documentis capsula magnetophonica conservatis
- In elencho cinematographico res de isto viro
- Domus editoria Diogenes de Dürrenmatt
- Centre Dürrenmatt Neuchâtel, situs proprius musei Novicastrensis