Eduardus Kellaeus
Eduardus Kellaeus[1] sive Eduardus Kelley sive Eduardus Talbot, Vigorniae natus die 1 Augusti 1555 et morte raptus anno 1597, erat iurisconsultus, alchemista, magus, astrologus et adeptus doctrinae hermeticae.
Kellaeus iunctus erat amicitia cum Ioanne Dee et patrinus erat doctae poetriae Elisabethae Ioannae Westoniae.
Vita
[recensere | fontem recensere]Dicebat se pulverem secretam invenisse qua cuprum in purum aurum mutare valebat. Etiam dicebat se cum sphaera cristallina posse cum angelis loqui sermone quem vocabat "enochiano". Dicitur ab angelis raptus esse quibuscum longum iter caeleste fecisse. Haec omnia in suo "Libro Enoch" narravit, quo in libro alphabeto incognito scripta lingua enochiana transcripsit. Hoc alphabetum aliquatenus eiusdem generis est quam alphabetum Codicis Voynich. Reapse non ab angelis sed a semetipso et Ioanne Dee hoc alphabetum fabricatum esse videtur.
De eius morte
[recensere | fontem recensere]Eduardus Kelley multum ab imperatore Rudolpho II aestimabatur, sed timens ne in Angliam cum secreto suo auri fabricandi aufugeret, eum in carcerem castelli Hnevin iecit quo in loco dicitur mortuus esse anno 1597 cum erat 42 annos natus. Secundum alios mortuus est anno 1593 cadendo de alta turri cum tentabat e castello aufugere. Haec mors post casum de turre fortasse mythica est et referre videtur ad cartam tarochi cui nomen "casa Dei".