Jump to content

Edge of Darkness (pellicula 2010)

E Vicipaedia
Mel Gibson anno 2011.

Edge of Darkness est pellicula ultoria et excitatoria, cui faciendae Martinus Campbell anno 2010 moderatus est. Partes principales a Mel Gibson aguntur. Quod opus in serie televisifica eiusdem tituli a BBC anno 1985 producta positum est. Scriptum scaenarium a Gulielmo Monahan et Andrea Bovell compositum est.

De argumento

[recensere | fontem recensere]

Thomas Craven biocolyta Emmae filiae suae obviam venit in South Station, statione ferriviaria Bostoniensi. Emma mala valetudine uti, omnique tempore peius se habere videtur. Cum in valetudinarium profecturi foras se conferunt, Emma a quodam sclopetatore personato vulnere mortigero laesa in ulna patris animam efflat. Apud pathologum Craven crinem Emmae in memoriam exsecat, progrediturque ad cognoscendum, quinam eam interficere cuperet, nam cum pistolium in capsa mensae nocturnae filiae suae animadvertit, Emmam non forte sed consulto occisam esse suspicari incipit.

Pistolium ad Emmae amicum, Davidem, pertinere cognovit. Ad Davidem adgressus hunc cavere animadvertit a Northmoor societate, in qua cum Emma laboraverat. Alioqui tacet. Craven crinem Emmae radioactivum esse forte animadvertit. Comperisse enim videtur Emma, Northmoor, societatem a Iacobo Bennett rectam, cum regimine Americano pactam esse, ut arma nuclearia ex aliena materia clam fabricentur.

Craven, cum vestes Emmae domi in propatulo exurit, Darium Jedburgh securitatis consiliarium Britannicum invenit in area postica sedentem, cui mandatum est, ut notitias ab Emma paratas celaret. Craven ei placet. Itaque Jedburgh non resistit, quominus Craven investigationes suas continuet. Postremum Craven comperit Emmam iussu Iacobi Bennett occisam esse.

Post permulta eventa Craven ad senatorem Iacobum "Jim" Pine adit, quem Emma antea adierat, dicitque se omnia scire de rebus scelestis in Northmoor gestis. Senatorem interrogat, quid acturus sit de his sceleribus certior factus, utrum crucifixor an crucifixus esse velit. Deinde Craven, perspecto Emmae frigidario instrumento Geigeriano, detegit lac eius radioactivum esse. Paulo post Bill Whitehouse, socius et amicus eius, ad Craven venit specie salutationis. Simul emissarii Northmoor in aedes irrumpunt. Craven pistolio electrico ictus arcera abducitur. Evigilat manicis conexus raedae aegrotantium in aliqua parte Northmoor. Attamen vi se liberat.

Craven iam contactu thallii patiens petit aedes Iacobi Bennett. Primum emissarios eius in scalis interficit. A Bennett pistolio vulneratur, sed ipse quoque illum vulnerat et vi paulum lactis radioactivi in iugulum eius infundit. Bennett autem in cellam inruit, ut antidotum contra radioactivitatem capiat, sed Craven eum morte multat.

Jedburgh autem, qui aliquo morbo mortifero laborat, consilium confert cum senatore Pine et duobus consiliariis politicis, qui eum conlocarunt consultorem, qui curet, ne Craven res in Northmoor gestas investigare possit. Jedburgh primum prodit consilium, quod aliis valde placet, sed subito consiliarios et senatorem interficit. Cum quidam biocolyta iuvenis sclopetatione excitatus in cubiculum senatoris intrat, Jedburgh eum pistolio conlineans, an liberos habeat, interrogat. Adfirmanti Jedburgh pistolium suum demittit et glandem pistolii biocolytae iuvenis accipit.

Cum Craven in valetudinario iacet vulneribus et thallio moriturus, relator televisionis loci, cum quo Craven paucis ante noctibus locutus erat, epistulam aperit, qua continentur disci DVD ab Emma impressi, quibus coniuratio detegitur. Ecce finis Northmoor adest.

In ultima scaena, spiritum Emmae videmus patrem suum in lecto iacentem consolatum venientem. Postremo pater et filia manibus inter se consertis valetudinarium reliquunt. Andronem perambulantes ad lucem clarissimam candidissimamque versus adeunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]