Jump to content

Eden

E Vicipaedia
Urbes Sumericae

Eden (Sumerice Edin; Accadice Seru) apud Sumerianos fuit planities seu terrestris seu sub terra iacens. Eden enim sicut regionem inferorum rexit deus Lugal-edinna. Regio terrestris An-Edina seu "planities superior" iuxta urbes Orchoam, Larsa, Umma, Badtibira et Zaba-lam reperta est. Pagus Gu-Edina intra urbes duas Sumericas Lagaš et Umma saeculo XXIV a.C.n. controversus est.

In hac regione (si "Eden", Hebraicum עדן, e lingua Sumerica mutuatum esse accipimus) in mythologia Iudaica Iehova paradisum seu hortum creaverit; ibi hominem primum miserit mulieremque primam coniugem eius introduxerit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]