Ducatus Varsoviae
Ducatus Varsoviae anno 1807 post Borussiam et Russiam a Franciae exercitu victas Pace Tilsae e regionibus annis 1793 et 1795 a Borussia Poloniae demptis conditus est[1].
| |||||
Linguae publica | Polonica | ||||
Caput | Varsovia | ||||
Dux | Fridericus Dux (rex Saxoniae) | ||||
Primus Minister | Stanislaus Kostka Potocki (ab anno 1809) | ||||
Area |
155000 km² | ||||
Incolarum numerus
- (Totus)
|
| ||||
Dies conditionis |
9 Iunii 1807 | ||||
Nummus | 1 Złoty = 30 Groszy |
Historia
[recensere | fontem recensere]Dux Fridericus Augustus I rex Saxoniae a Napoleone imperatore nominatus est. Ducatus Varsoviae semper socius fidelis Napoleonis fuit, praesertim in expeditione Russica imperatoris anno 1812. Re vera haec civitas a legato Franciae plus quam a Duce vel consilio ministrorum ducta est. Tamen constitutionem habuit et parlamentum duabus ex cameris electum est. Anno 1809 postquam Austria bello a Francia et Polonia victa est, Ducatus Pace Palatii Belli Fontis regiones australes ab Austria accepit. Post Napoleonem expeditione Russica victum fines Ducatus anno 1813 a militibus Russicis expugnati sunt. Consilio Vindobonensi maxima pars Ducatus Russiae[2] data est. Tantum Res Publica Cracoviensis ad annum 1846 libera mansit.