Costarica
Territoria finitima: Panama, Nicaragua
Locus: 10°0′0″N 84°0′0″W
Caput: Urbs Sancti Iosephi in Costarica
Gestio
Praefectus: Rodericus Chaves
Consilium: Legislative Assembly of Costa Rica
Situs interretialis
Populus
Sermo publicus: lingua Hispanica
Zona horaria: UTC−6, America/Costa_Rica
Moneta: Costa Rican colón
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Costarica[1][2][3] sive Ora Dives[2] (Hispanice plene república de Costa Rica) est civitas sui iuris Americae Mediae quae inter Nicaraguam septentrione, Panamam austroriente, Oceanum Pacificum occidente, et Mare Caribicum oriente sita est. Libertatem ab Hispania anno 1821 adepta est. Annis ab 1823 ad annum 1838 ad Rem Publicam Foederalem Mediae Americae pertinebat.
Costarica, prima civitatum, anno 1949 exercitum abolevit. Praeses Anscharius Arias, qui anno 1987 Praemio pacis componendae Nobeliano laureatus est, "Nonnulli," inquit, "vulnerabiles nos putant quod exercitu careamus. E contrario, quia exercitu caremus, eo ipso fortes sumus." Costarica est sola civitas in Mesoamerica quae democratia ex 1950 aut antea utitur. Costarica consistens fuit inter Latinamericanas civitates cum maximo Indice progressus humani, collocata loco 62 in terris anno 2012.
Costarica citata est a Nationum unitarum Programmate promotorio anno 2010 velut una e civitatibus quae valde maiorem progressionem humanam attigit quam aliae civitates cum similibus reditibus et anno 2011 in luce collocata est ab eodem programmate quia est bonus actor in sustentabilitate oecologica et quia habet meliorem progressionem humanam et aequalitatem quam regionis media. Anno 1980, sedes Universitatis pro Pace constituta est. Etiam est sola civitas quae quinque normas statuta mensurandae sustentabilitati oecologicae collegit. Civitas quinto loco mundano et primo Americano collocatur prout Indicem Executionis Ambitalis.
Anno 2007, Costaricensis gubernatio proposita ut Costarica prima civitas neutra carbonii anno 2021 fiat nuntiavit. Societas New Economics Foundation Costaricam primam in anni 2009 Indice Planetae Felicis et anno 2012 rursus classificavit. Societas New Economics Foundation Costaricam velut oecologicissimam nationem in mundo anno 2009 etiam classificavit. Anno 2012, Costarica prima natio in continente Americana facta est quae venationem delectabilem prohibuit postquam nationalis legislatura populare consilium ampla margine probaret.
Toponymia
[recensere | fontem recensere]Ora Dives ad verbum est versio dum Costarica est adaptatio Hispanicorum vocabulorum Costa Rica,[4] de quorum origine sunt theoriae duae: Prima et diffusissima est ut origo in Christophori Columbi adventu in hanc nationem inveniatur. Christophorus Columbus Orodivitense in territorium die 25 Septembris 1502 in sua quarta navigatione advenit. Vegetatione exuberante et gemmis ac aureis Indigenarum ornatibus abundantibus commotus, Christophorus Columbus his in terris multas divitias esse putavit. Secundum acta diurna a Christophoro Columbo Regibus Catholicis Hispaniae scripta, in territorio erat multum auri, sicut in sua "Epistula Iamaicae" scripsit, et eam notavit "terram cum magno litore naturalium pulchritudinum nunquam antea visarum pleno, et multo locuples auro," quod consideratur afficere in posteriori nominis Costa Rica attributione potuisse inter Hispanos qui in territorium intravere aliquos post annos, ad distinguendam eam a regione Veragua[5]. Ista ipsa suppositarum divitiarum fama in civitate effecit ut erratores alias explorationes inciperent et Costarica polus attractionis colonis faceretur.
Monstrandum est, nihilominus, Christophorum Columbum nominatim nomine "Costa Rica" non usum esse ad hanc regionem significandam, sed hoc primum in schedula regia ad Audientiam Panamae anno 1543 missa apparuit, in qua Rex Hispaniae Carolus I peculiarem permissionem Didaco Gutiérrez y Toledo concessit ut efficeret Costaricensis territorii occupatio colonizatioque, quod ex illo tempore prorsus nuncupatum est Nova Carthago et Costarica (Hispanice Nuevo Cartago y Costa Rica). Creditus in illo tempore nome Costa Rica diffusum esse inter Hispanicos exploratores ad designandum usque ad illud tempus inexpugnabile territorium, se in ea quae Christophorum Columbus de eo expresserat fundantes.
Altera theoria de nominis Costa Rica origine velut hypothesis a Dionysio Cabal Antillón proposita est, cuius praemissa erat ut Costa Rica esset hispanizatio Amerindici vocabuli cum origine Huetarica, cum quo Huetares, autochtonicum ethnos numerosissimum cum Hispani advenere, nationem aut magni ponderis locum intra eam designabat. Dionysius Cabal Antillón nomen Costa Rica ex Huetarismo sive Amerindico vocabulo Coquerrica, Coquerrique sive Cotaquerrique originem ducere arbitratur, quod Hispani in vocabulum Costarrica mutavere, scilicet, Hispani sic nomen pronuntiabant quod Indigenae nationi suae dabant, velut similiter evenit in multis aliis Americanis nationibus sicut in Mexico (Hispanice México e voce Navatlaca Mēxíhco-Tenochtítlan), Nicaragua (Hispanice Nicaragua e nomine Amerindico duce Nicarao et Hispanica voce agua) aut in Chilia (Hispanice Chile e nomine Amerindico Chili). Ad sustenendam hanc hypothesin, Dionysius Cabal Antillón asseverabat casu nominis "Costarrica", cum duplice r sive rr et in uno solo verbo, similiter aliis toponymis Huetaricis quae sunt in usu in praesenti in natione inter quae Hispanice Tucurrique, Turrubares, Turrialba, Turrujal, Turrubarí, Suerre, Siquirres, Curridabat, Aserrí, Coquerrique, Birrí, Purral, Pirro, Pirrís, Tarrasú, Turrúcares, Porrosatí, Atirro, Ujarrás iuxta cum Hispanicis quotidiani usus verbis talibus turruja, turra, yigüirro, yurro, curré, curraré, etc.
Historia
[recensere | fontem recensere]Tempora Praecolumbiana
[recensere | fontem recensere]Ante Christophori Columbi adventum, regio hodie Costaricam formans intermediam zonam inter civilizationes Mesoamericanas et Antisenses constituebat. In regione Turrialba urbs Guayabensis constructa est unione harum duarum civilizationum. Praecolumbianae sociopoliticae praesentis Orae Opulentae structurae solum pauca physica in natione vestigia reliquere, e quibus Monumentum Nationale Guayabense est maximi ponderis. Manent nihilominus multa opera fictilia, sculpturae, iocalia aurea ac nephritica notabiliter visibilia in Museo Auri aut in Museo Petrae Nephriticae Sancti Iosephi, Orodivitensis capitis. In Ora Divite, tribus parvae erant, feudaliter organizatae. Quae utebantur servitute, sacrificiis humanis, praesertim in monte ignifero Poasensis in cuius cratere virgines inici solebant. Samanorum casta potens erat, qui plantarum secretum cognoscebant in suis innumerabiles usibus (medicis, hallucinogenis).
Chorotegae, maioris progressionis gens, regionem Guanacaste ex anno 500 cepere. Qui linguam scriptam ac calendarium possidebant et Aztece, Navatlace, loquebantur. Apud superiores terras medias sunt urbis Guayabensis constructores, quae relicta est obscuris causis circa 1400. Meridie, Borucae atque Megapotami Pacificum litus, dum Cecoldi ac Bribri Caribicum litus occuparent
Dominatio Hispanica
[recensere | fontem recensere]Die 18 Septembris 1502 Christophorus Columbus in regionem per suam quartam et ultimam navigationem advenit. Itaque is in insulam Uvitam, coram praesenti Portu Limonensi egressus est. Est is, secundum fabulam, nationi nomen "oram opulentam" dedisset (ob vegetationem aut ob Amerindorum ornatus, nullus id scit). Primae expeditiones Didaci de Nicuesa anno 1506 et mox Aegidii González Dávila repulsa fuere. Prima colonia apud Pacificum litus Bruxellae, prope praesentes Puntarenas anno 1524. Amerindi ab Hispanis subiecti sunt per saeculum sexto decimo. Ora Dives in illo tempore Meridionallimam Novae Hispaniae provinciam format.
Circiter per tria saecula, regio a gubernatoribus militaribus qui Corona designabat administrata est, de spe deiecta propter paucam abundantiam argenti et auri et metallorum praetiosorum. Tunc Hispani in agriculturam incumbuere. Zona Archegiae Generalis Guatimaliae partem nomine Coronae Hispanicae formabat.
Anno 1562, gubernator Ioannes Vázquez de Coronado caput in Guarcopoli, in praesenti Carthagine, statuit. Relativa agrariarum proprietatum paupertas, Amerindica vis laboris abundans absens, ethnicae ac culturalis homogeneitas et Costaricae separatio e centris potestatis in Mexici et in Andibus praecipui factores sunt qui autonomae ac individualisticae agrariae societatis progressionem contribuere, magnorum fundorum institutionem impedientes. Isotetisticae traditionis parallele apparet. Haec traditio supervivit accentuationi dissimilitudinum inter ordines quae circa saeculo undevicesimo apparuit cum introductione culturae coffei, mox bananae, quae divitiarum accumulationem permisere.
Libertas capta
[recensere | fontem recensere]Anno 1821, Ora Opulenta declarationem libertatis communis cum quattuor aliis provinciis Americae Centralis, Guatimalia, Honduria, Salvatoria, Nicaragua proclamavit, dum Beliza Britannica erat et Panama adhuc ad praesentem Columbiam pertinebat.
Costarica Augustini de Iturbide Primi Imperii Mexicani partem in illo tempore formabat. Bellum civile inter Carthaginenses ac Heredianos Conservatores, se Mexico appropinquare volentes, et Iosephinos ac Alaiuelenses Liberales, libertatem volentes, exortum est. Hic ultimi primos in proelio Ochomogensi vicere et natio se Provinciis Foederatis Americae Mediae inter 1823 et 1839 iunxit. Caput translatum est e Carthagine in Sanctum Iosephum anno 1824. Ioannes Mora Fernández primus praeses Reipublicae factus est et Liberalisticum et Reformisticum programma gessit. Civitas novum bellum civile, "Bellum Ligarum" nuncupatum, passa est anno 1835.
Quamquam civitates, nuper liberatae, foederationem formabant, discussio de finium delimitatione addita est intestinis conflictibus. Itaque, regio Guanacaste, nationis Septemtrione sita, ab Ora Divite annexa est cum detrimento Nicaraguae. Anno 1838, etsi Foederatio de facto iam pridem operari desivit, Ora Opulenta se officialiter disiunxit, suam suverenitatem, praeside Braulio Carrillo, firmans.
E 1830, producendi coffei ("fabae aureae") prosperitas ordinem coffeicultorum emergere fecit, qui anno 1849 reformantem praesidem Iosephum Mariam Castro Madriz dimisere et pro eo conservativiorem Raphaelem Mora posuerunt. Hoc ultimo praeside, evenit episodium Gulielmi Walker. Hic Civitatum Foederatarum errator praeses Nicaraguae factus est et Guanacaste Novembri 1856 invasit. Ab Orodivitensibus copiis victus, Gulielmus Walker ad Ripas (Hispanice Rivas) confugit, ubi Costaricensis iuvenis Ioannes Santamaría se immolavit ut fortalitia displosa sit, agnitus ex illo tempore heros nationalis.
Anno 1873, Thomas Guardia Gutiérrez octavus nationis praeses factus est. Ferriviam inter Sanctum Iosephum et Mare Caribicum construire fecit ad facilitandam coffei exportationem. Hic ferrivia anno 1890 operari coepit, 4000 humanarum vitarum praesertim Serum et Iamaicanorum) constans. Propter hanc viam communicationis, United Fruit Company societas bananaria se instituit in Ora Divite, quae, velut in aliis regionis civitatibus, decretorio munere politico fungeretur per decennia.
Aetas hodierna
[recensere | fontem recensere]Democratizationis processus exeunte saeculo undevicensimo coepit. Praeses Bernardus Soto Alfaro anno 1889 prima democratica comitia organizavit. Victus est et munere se abdicere debuit, plebe premente. Attamen, quamquam Alfredus González Flores anno 1917 progressivum systema tributarium proposuit, dimissus est a coffeicultoribus qui Friderici Tinoco Granados dictaturam instituere. Sed hic ultimus vicissim remotus est a mulierum et discipulorum manifestatione. Ora Dives violentiam magnopere evitabat quae in illo tempore regionem puniebat. Si vita politica relative pacifica propter paternalisticum Liberalium dirigentium spiritum erat, status oeconomicus degeneravit propter crisin anni 1929.
Per secundum bellum mundanum praeses Raphael Ángel Calderón sociales reformationes effecit. Non solum a Communistis sed etiam a Ecclesia Catholica sustinebatur sed contra eum pugnabant magni proprietarii. Nihilominus ingentes impensae publicae et crisis oeconomica perdurans eum favorem plebis perdere fecit. Nec anno 1944 nec 1948 denuo eligi potuit. Ultima comitia impugnata sunt postquam incendium aedificium destruxisset ubi servatae essent scidulae comitiales. Comitia abolita sunt 10 Martii 1948.
Est momentum quod elegit Iosephus Figueres Ferrer ad creandas Vires Armatas Liberationis Nationalis quas contra debilem exercitum Gubernationis eiecit. Tunc ortum est bellum civile, quod 44 dies duravit caedemque amplius 2000 hominum fecit. Vix umquam tanta caedes in Costarica facta est. Attamen, victoriosa iuncta ab Iosepho Figueres Ferrer directa constitutionem sanxit quae pro comitiis liberis cum suffragio universali spondebat et exercitum abolebat. Iosephus Figueres Ferrer contra communismum et corruptionem pugnabat, socialium reformationum programma effecit, argentarias atque electricitatem nationalizavit et ius suffragii feminis dedit. Iosephus Figueres Ferrer heros nationalis factus est et denuo electus est praeses annis 1953 et 1970 velut dux Factionis Liberationis Nationalis.
Ex illo tempore, Ora Opulenta quattuordecim comitia praesidialia habuit. Die 7 Februarii 2010, Laura Chinchilla in comitiis praesidialibus primo reditu vicit.
Quamquam agricultura adhuc magnam oeconomiae partem constituit, Orodivitenses qualitatem victus relative magnam attigere. Numerosi incolae agri proprietarii sunt et industria periegetica est in pleno flore.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Geologia, topographia et hydrographia
[recensere | fontem recensere]Ora Opulenta topographice organizata est in magnas regiones quattuor quae sunt; cordillerarum successio (Cordillera Vulcanica Guanacaste, Cordillera Vulcanica Centralis et Cordillera Talamanca cum Cirro Chirripoensi, 3820 metra alto, culminans) cum axe e Boreoccidentem in Austrorientem planities litoris Caribici lavatas et litus Pacificum collinum separante.
Cordillera Vulcanica Centralis multos montes igniferos activos exstinctosque possidet. Angulus Anus, 1916 metra altus, cum numerosis ilylimnis in ambobus lateribus; Tenorius, 1916 metra altus; Miravalles, 2208 metra; Turrialba, 3328 metra. Tres visitatissimi sunt Vulcanus Poasensis, cuius crater praecipuus, lacu acido occupatus, est maximus in mundo cum 1320 metris diametrou; Irăzu, 3432 metra altum, cum lacu acido viride; et Arenal, 1633 metra altum, activum e 1968, prope quod aedificata sunt varia deversoria et thermae.
In Oropedio Medio inter cordilleras Costaricae est magna spissitudo incolarum cum Sancto Iosepho, Alaiuela, Carthagine et Heredia, quarum nonnullae sunt maximae nationis urbes. Portus Limonensis, apud litus Caribicum, praecipuus portus in natione est. Caput Sanctus Iosephus duos milliones incolarum cum suis magnis suburbiis habet.
Litus Pacificum apertissimum periegesi balneariae est cum numerosis balneis visitatis a Californianis divitibus, inter quae sunt Tamarindus, Puntarenae, Quepi et a tabulatoribus excitantes fluctus quaerentibus in oris Puncto Olliensi ac Ora Magna Tamarindi Septemtrione, Ora Iacoensis ac Ora Formosa in regione Puntarenarum.
Clima
[recensere | fontem recensere]Orodivitense clima tempore sicco (a Decembri ad Aprilem) et tempore pluviarum (e Maio in Novembrem) notatum est. Ora Dives sita est in zona intertropicali (inter octo et undecim gradus latitudinis Septemtrionis). Nihilominus, e alio loco in alium, praecipitationes Sancti Iosephi 1867 mm quotannis sunt, dum Portu Limonensi apud litus Caribicum cadunt 3518 mm pluviarum quotannis.
Aliquarum Costaricensium urbium climatogrammata (ex Occidente in Orientem) | |||
---|---|---|---|
Liberia | Puntarenae | Sanctus Iosephus | Portus Limonensis |
Fauna et flora
[recensere | fontem recensere]Ora Dives maiorem superficiem maritimam continentali habet quia zona oceanica circiter 500 000 chiliometrorum quadratorum est, quae includit Insulam Cocois, circa 400 chiliometra e Paeninsula Ursae Austroccidente apud Oceani Pacifici litus sitam. Haec insula Patrimonium Mundanum Humanitatis anno 1997 declarata est.
Orodivitenses silvae ebeno, ochromate pyramidali, anacartio et cedro locupleta reservata praeter quercum, cupressaceas, manglia, pteridophyta, guazumam, ceibas et arecaceas possident. Natio amplius mille specierum orchidacearum habet, eminente Monte Viride, regione media in natione cum maxima orchidacearum spissitudine in planeta. Praeterea Ora Opulenta hospitio amplius 10 000 specierum plantarum accipit.
Abundant animalia fera velut puma, onca, odocoileus Virginianus, capucinus, coiotes, dasypodida et circa 850 avium inter quas excellunt pharomachrus, carduelis et trochilina.
Circiter 38 centesimae totius civitatis areae silvis tectae sunt et 25 centesimae territorii protectae sunt. Costarica est natio cum maxima florae et faunae varietate in tota America Centrali.
Ora Opulenta refugium dat 232 specierum mammalium, 838 specierum avium, 183 specierum amphybiorum, 258 specierum reptilium et 130 specierum piscium aquae dulcis.
Flumen Savegre, in Sancto Isidoro Generaiis (Hispanice San Isidro de El General) situm, flumen purissimum in continente Americana est. Ora Dives hodie 5 centesimas biodiveristatis totius orbis terrarum habere assecuta est, quod est significativissimum propter nationis magnitudinem.
Civilitas
[recensere | fontem recensere]Praeses Orae Opulentae nationem iuxta cum duobus praesidibus vicariis gubernat, omnes suffragio populari quoque quarto anno electi. Natio divisa est in provincias septem, quarum gubernatores a Praeside nominati sunt.
Respectu institutorum politicorum Orodivitensium, Praeses Orae Divitis electus quindecim ministros designat, cum quibus format consilium gubernationis.
Potestas legisfera convento unicamerali componitur, cuius membra, velut Praeses, electa sunt suffragio universali quattuor annorum mandato.
Conventus magistratus Tribunalis Supremi Iustitiae eligit.
Secundum constitutionem anni 1949, Ora Dives exercitum non habet. Ordo a custodibus civilibus et a custodum ruralium corpore in intestina natione servatur.
Natio gradum securitatis intermedium ostendit, quamquam cives tranquilli sunt, quia, secundum investigationes effectas, Praeses et Praesides Vicarii munus curandae securitatis civitatis praestant, impediendis conflictibus ac violentia.
Rationes externae
[recensere | fontem recensere]Ora Opulenta est activum Consociationis Nationum et Ordinis Civitatum Americanarum membrum. Iudicium Interamericanum Iurum Humanorum apud Pactionem Americanam de iuribus humanis et Consociationis Natonum Universitas pro Pace in Ora Divite sita sunt. Etiam socia est multarum aliarum internationalium organizationum relatarum ad iura humana et democratiam. Praecipuum externum programma Orodivitense est iura humana et progressum durabilem fovere velut via securae stabilitatis et incrementi.
Costarica est socia Iudicii Internationalis Criminalis, sine Consensione Immunitatis Bilateralis de Virum Armatarum Civitatum Foederatarum protectione (secundum Articulum 98).
Die 10 Septembris anni 1961, aliquos menses postquam Fidelis Castro Cubam civitatem socialisticam declararet, Costaricensis Praeses Marius Echandi Jiménez rationes diplomaticas cum Cuba per Decretum Exsecutivum Numero 2 ad finem adduxit. Haec congelatio 47 annos duravit quoad Anscharius Arias Sánchez die 18 Martii 2009 normales rationes denuo statutum iri nuntiavit, dicens: "si paginam cum regiminibus tam profunde dissimilibus ab nostra realitate vertere possumus velut evenit cum URSS aut, recentius, cum Republica Populari Sinarum, quomodo cum natione quae geographice culturaliterque multo magis prope Oram Opulentam est id facere non possumus?" Anscharius Arias Sánchez etiam ambas nationes ambassiatores commutaturas esse nuntiavit.
Ora Dives etiam longi temporis dissentionem cum Nicaragua de Flumine Sancti Ioannis habet, quod limitem inter duas nationes definit. Haec dissentio surgit respectu Orodivitensium iurum navigandi per flumen. Anno 2010, fuit etiam dissentio de Insula Calerensi (Hispanice Isla Calero) et de impactione? ut Nicaragua flumen in hac regione excavaret.
Die Pridie Idus Iulii 2009, Iudicium Hagense iura retinuit quae Ora Dives habebat ad navigandum commercialibus propositis ad subsistentiae piscationem in altera fluminis ripa. Foedus anni 1858 navigandi iura Costaricae extendit, sed Nicaragua vectorum iter et piscationem pacti partem non esse negavit; Iudicium imperavit Costaricenses in flumine Nicaraguenses tesseras periegeticas aut visum habere non requiri, velut Nicaragua argueret, sed, nutu Nicaraguensibus, Orodivitenses naves et viatores in primo et in ultimo Nicaraguensi portu per tramitem consistere debere imperavit. Etiam chartam identitatis aut syngraphum habere debent. Nicaragua etiam Orodivitensi commeatui horaria imponere potest. Nicaragua Costaricenses naves vexillum Nicaraguense ostendere requirere potest sed ab eis pecuniam petere propter discessus auctorizationem e suis portibus nequit. Hae omnes speciales res contentionis ad Iudicium intentae fuere in anni 2005 fasciculo.
Die Kalendis Iuniis 2007, Ora Opulenta diplomatica vincula cum Taivania rupit, agnitionem auferens propter Rem Publicam Popularem Sinarum. Ora Dives prima inter regionis civitates fuit quae hoc fecit. Praeses Anscharius Arias Sánchez actionem responsum ad oeconomicam exigentiam esse admisit. In appreciatione, Res Publica Popularis Sinarum novum 100 millionum dollariorum praecursorium stadium pedilusorium in Consaepto Savanna (Hispanice Parque La Sabana) in provincia Sancto Iosepho aedificavit. Circiter 600 Seres ingeniarii et operarii hoc inceptum participavere et Martio 2011 inauguratum est certamine lusorio inter turmas nationales Orodivitensem et Sinicam.
Ora Dives ad finem suum mandatum in Concilio Salutis Consociationis Nationum adduxit, quae electa erat haud renovabili biennio in electione anni 2007. Suum mandatum pridie Kalendas Ianuarias 2009 exiit, quod fuit tertia vicis qua Costarica in Concilio Salutis fuit.
Defensio
[recensere | fontem recensere]Ora Opulenta exercitum anno 1948 abolevit, adveniente in potestatem Factione Liberationis Nationalis. Unicae vires securitatis Custodia Civilis, a 4500 hominibus formata, et Custodia Rustica, a 3200 hominibus formata, sunt. Traditionaliter Ora Dives neutralis in regionalibus ac internationalibus conflictibus fuit.
Divisiones administrativae
[recensere | fontem recensere]Orodivitensis divisio territorialis provincias septem divisas in cantones sive municipia 81 comprehendit, qui, vicissim, subdivisi sunt in 470 districtus collegiatos 470.
Provincia Latine | Provincia Hispanice | Caput Latine | Caput Hispanice | Cantones | Districtus | Area (km²) | Incolae* | ||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
1 | Sanctus Iosephus | San José | Sanctus Iosephus[6] | San José | 20 | 118 | 4 965,90 | 1 633 282 | |
2 | Alaiuela | Alajuela | Alaiuela[7] | Alajuela | 15 | 108 | 9 757,53 | 876 073 | |
3 | Carthago | Cartago | Carthago[8][9] | Cartago | 8 | 48 | 3 124,67 | 510 727 | |
4 | Heredia | Heredia | Heredia | Heredia | 10 | 46 | 2 656,98 | 449 257 | |
5 | Guanacaste | Guanacaste | Liberia[10] | Liberia | 11 | 59 | 10 140,71 | 280 488 | |
6 | Puntarenae | Puntarenas | Puntarenae[11] | Puntarenas | 11 | 57 | 11 265,69 | 368 827 | |
7 | Limon[12] | Limón | Portus Limonensis | Puerto Limón | 6 | 27 | 9 188,52 | 444 884 | |
* Census anni 2011 |
Demographia
[recensere | fontem recensere]Anni 2011 census 4 301 712 incolarum computabat. Albicolores, Casticei ac Mixticii 83.63 centesimae, dum 1.05 centesimae Nigritae sive Afrocaribici, 6.12 Mulati, 2.4 Amerindi, 0.2 Seres, et 6.6 aliarum phylōn sunt. Costaricensis media in Valle Media 67.5 centesimae Europaeae, 29.3% Amerindicae et Africae ascendentiae habet.
Sunt etiam circiter 104 000 Amerindi sive Indigenae incolae, 2,4 centesimae incolarum repraesentantes. Quorum plerique in seductis terris propriis vivunt, distributi inter octo ethnē quae sunt: Huetares in Valle Media; Chorotegaein Guanacaste; Guatusi in Septemtrionali Alaiuela; Bribri in Meridionali Atlantico; Cabecăres in Cordillera Talamanca; Guaimi in Meridionali Ora Opulenta, iuxta Panamae limitem; Borucae in Meridiana Ora Diviti; et Terrăbae in Meridiana Costarica.
Europaeae ascendentiae incolae praesertim Hispanae filiationis sunt, cum significativo numero Italianarum, Germanarum, Anglarum, Batavarum, Francogallarum, Hibernarum, Libanensium, Marocensium, Syriacarum et Polonarum familiarum quoque et cum considerabili Iudaica communitate. Afrorodivitensium plerique Anglo-Creolice locuti descendentes e saeculi undevicensimo Nigritis Iamaicanis immigrantibus operariis sunt.
Anni 2011 census 83.63 centesimae incolarum Albicolores, Casticeos aut Mixticios classificavit. Mulati sive inter Albicolores et Nigritas mixti 6.12 centesimae omnium incolarum, Amerindi 2.4 centesimae, Nigritae 2 centesimae et Asiani minus quam 1 centesima repraesentant. Europaeum et Amerindum sanguinem mixti incolae multo minus quam in aliis Latinamericanis nationibus sunt. Exceptiones sunt Guacanaste, ubi fere numeri incolarum dimidium visibiliter Mixticii sunt, legatum pervasivarum unionum inter Hispanos colonos et Chorotegas Amerindos per stirpes; et Limon, ubi vasta Afrorodivitensis communitatis maioritas vivit.
Ora Opulenta hospitio exsules, praecipue e Columbia et Nicaragua, recipit. Propter quod et immigrationem illegalem, aestimatae 10 aut 15 centesimae (400 000 aut 600 000) incolarum sunt Nicaraguenses. Aliqui Nicaraguenses ob temporariae laboris opportunitates immigrant et postea in suam nationem redeunt. Ora Dives multos exsules accepit ex variis aliis Latinamericanis nationibus bella civilia et dictaturas fugientes per decennia 198 et 199, imprimis e Chilia et Argentina, quoque et homines e Salvatoria, qui bellum clandestinum et gubernationis turmas mortis fugere.
Secundum Argentariam Mundanam, anno 2010 circiter 489 200 immigrantium in natione vivunt, praecipue e Nicaragua, Panama, Salvatoria, Honduria, Guatimalia et Beliza, dum 125 306 Costaricensium peregre vivunt in Civitatibus Foederatis, Panama, Nicaragua, Hispania, Mexico, Canada, Germania, Venetiola, Republica Dominicana, et Aequatoria.
Religio
[recensere | fontem recensere]Christianismus praecipua religio et Ecclesia Catholica Romana officialis religio civitatis secundum Constitutionem anni 1949 est, quae simul libertatem cultus confirmat. Secundum recentissimam recensionem de religione totam per civitatem, anno 2007 a Universitate Orae Opulentae gestam, 70.5 centesimae Costaricensium Catholici Romani, quorum 44.9 Catholici observantes, et 13.8 Protestantes Evangelici sunt, dum 11,3% se religionem non habere referunt et 4.3 ad alias pertinent.
Propter parvam sed continuam immigrationem recentem ex Asia et Oriente Medio, aliae religiones surrexere, inter quas popularissima Buddhismus est circiter cum 100 000 asseclarum, circa 2 centesimae incolarum, ob crescentem 40 000 Serum communitatem et novos locales conversos; sed etiam parvus Hinduistarum, Iudaeorum, Bahaistarum, Musulmanorum fidelium numerus.
Synagoga Synagoga Fores Sion (Hispanice Sinagoga Shaarei Zion et Hebraice בית הכנסת שערי ציון) prope Consaeptum Metropolitanum Savannam (Hispanice Parque Metropolitano La Sabana) Sancti Iosephi est. Aliquae domus in Orientali huius consaepti vicinitate Stellam Davidis et alia Iudaica symbola ostendunt.
Ecclesia Iesu Christi Diebus Ultimis Sanctorum sive Mormones magis quam 35 000 asseclarum asserunt et templum Sancti Iosephi habent quod cultus medio Orae Opulentae, Panamae, Nicaraguae et Honduriae inservit. Attamen, minus quam 1 centesima incolarum repraesentant.
Linguae
[recensere | fontem recensere]Secundum Constitutionem Politicam Reipublicae Orodivitensis in articulo 76, lingua Hispanica est lingua publica, nihilominus, Ora Opulenta multilinguistica natio est, quia, quamquam est natio territorialiter parva, in usu quinque linguae Amerindae sunt, quae sunt Guatusa, Cabecarica, Bribrica, Guaimica et Bocǒta.
Aliae linguae Amerindae seu per coloniam abivere velut Chorotega, Huetarica, Suerrica, Corobicica, Quepica, Coctuvica ac Quequexquica seu aliae exstincta sunt ineunte saeculo vicensimo uno velut Terrăba et Boruca.
In zona Caribica nationis in usu est Mecatelyuvica sive lingua creola Limonensis in Anglica fundata. Cuius nomen est quaedam onomatopoeia e sententia "May I tell you" pronuntiatione hac Anglicae varietate orta.
In regione Sancta Helena et Monte Viride Tremebundi sua Anglica varietate typica loquuntur quae vocabulo "thou" pro "you" utitur.
In regione Portu Vetere in cantone Sarapĭquis adhuc est Saxonica dialectos, Mennonita (Hispanice et Mennonitice Plautdietsch), qua loquitur prognatorum colonia.
Saeculo undevicensimo, ponderis Serum circuli in Oram Divitem immigravere et se collocavere praesertim in provinciis Limone, Puntarenis et Guanacaste, servantes suam linguam, Mandarinicam aut Cantonensem secundum originem.
Etiam in zona Caribica in usu est Patois sive academice Lingua creola Francogallica Limonensis. Qui creatus est et in usu ab Afris vi portatis in Francogallicas Caribici colonias ad laborandum in satorum systemate per Inclavaturam Bananariam saeculi duodevicensimo.
Praeterea civitatis austroriente est numerosa Italophona colonia maioritatis Sardae et Siculae, attamen propter temporis transitum et Orodivitensem immigrationem versus Meridiem factum est ut incolae varietate linguistica inter Hispanicam et Italianam mixta loquantur, sic propriam huius loci dialecton creantes.
Secundum internationalis linguarum scholae EF Education First Indicem Gradus Linguae Anglicae, Costarica tertium locum Latinamericano gradu in cognoscenda lingua Anglica occupat. Secundum studium, 15 centesimae Costaricensium se omnino fluenter Anglice loqui asserunt.
Costaricensis sermo gregarius Pachucus nuncupatur.
Urbes cum maximo numero incolarum
[recensere | fontem recensere]Positio | Urbs | Provincia | Incolae | Photographemata |
---|---|---|---|---|
1 | Sanctus Iosephus | Sanctus Iosephus | 309 672 | |
2 | Portus Limonensis | Limon | 55 667 | |
3 | Alaiuela | Alaiuela | 42 889 | |
4 | Sanctus Franciscus | Heredia | 40 840 | |
5 | Quinque Anguli | Sanctus Iosephus | 36 627 | |
6 | Inopes | Sanctus Iosephus | 36 437 | |
7 | Liberia | Guanacaste | 34 469 | |
8 | Puntarenae | Puntarenae | 32 460 | |
9 | Sanctus Vincentius | Sanctus Iosephus | 31 693 | |
10 | Barranca | Puntarenae | 31 386 |
Oeoconomia
[recensere | fontem recensere]Costaricensis oeconomia adhuc basice agraria est, quamquam industrialis progressio ineunte decennio 197 coepit. Conatu introducendae oeconomiae diversificatae, danata sunt maiorem emphasin ctenotrophicae productioni. Orodivitensis oeconomia sat stabilis est et praesertim a periegesi et agrariorum productorum exportationibus pendet. Campus turisticus reditus 428 millionum dollariorum anno 1999 generavere. Qualitas vitae, plerumque, magna est Latinamericanae mediae et reditus nationalis aequitativius distributa est quam in aliis huius zonae nationibus. Ora Opulenta extensam ordinem medium habet. Productus Domesticus Grossus 16 837 milliones dollariorum attingit qui reditum per capita 4270 dollariorum dat, secundum Argentariae Mundanae calculos anno 2002.
Agricultura
[recensere | fontem recensere]Amplius 10 centesimae Orodivitensis territorii cultae sunt. Exceptis bananariis satis, quae magnis in extensionibus apud litus, praesertim apud Caribicum, sita sunt, pleraeque proprietates agrariae parvae sunt. Coffeum, unum productorum aestimatissimorum ob excellentem qualitatem, praecipue in Oropedio Centrali colitur. Anno 2003 productae sunt 3 800 000 tonnae harundinis sacchari, 3 483 170 t fructuum, 261 300 t oryzae, 132 000 t coffei et 710 t cacaonis. Coffeum et banana praecipua exportationis producta sunt, quamobrem, creati sunt portus Queporum (Hispanice Quepos) et Sinuli (Hispanice Golfito) apud litus Pacificum. Cacao, harundo sacchari et aliquae poma tropica etiam praesertim exportationi coluntur. Maizum, phaseolus, holera, tabacum et xylinon passim totam per nationem coluntur. Anno 2003 ctenotrophia 1 200 000 bovum capitibus, 500 000 porcorum capitibus et 115 000 caballorum capitibus conformabatur.
Fodinae et industria
[recensere | fontem recensere]E mangani, niccoli, hydrargyri et sulphuris venis fructum capere vix evolutum est, quia pecuniosum non est congestus excolere propter inaccessibilitatem et exiguitatem. Cognitissimi congestus bauxitis sunt, quae sitae sunt in Valle Generalis et Cotŏbro. Auri extractio etiam considerabilis est. Cuius productio anno 2002 100 kg fuit. Inventae sunt petrolei venae Meridie, sed nondum incepta est earum excultio.
Orae Divitis industria praecipue a parvis et medianis societatibus formatur quae siccando coffeo, serrando ligno et producendis caseo, cervisia ac liquoribus operantur. Maioris magnitudinis fabricae petrolei derivativa, caementum, supellectiles, pigmenta ac vernices, chartam, textilia, producta alimentaria, producta chemica ac medicamenta, plastica, lampades, perones et sigara producunt. Costarica fere 6 839 milliones chiliovattihorarum energiae electricae anno 2001 produxit; circa 82% generata est in ergasteriis hydroelectricis, praesertim in Oropedio Centrali sitis.
Turismus
[recensere | fontem recensere]Ora Opulenta prima turistica destinatio in Mesoamerica est cum 1 928 890 periegetis anno 2007, ante Guatimaliam et Panamam. Anno 2005, periegesis in Ora Diviti 1 589 000 000 dollariorum Civitatum Foederatarum generavit. E 1 679 051 advenis turistis anno 2005, 758 134 (45%) Civitatum Foederatarum, 231 712 (14%) Nicaraguae, 86 906 (5%) Canadae, 72 730 Panamae, 50 330 Mexici, 49 218 Hispaniae, 44 873 Salvatoriae, 38 523 Germaniae, 37 771 Guatimaliae, 27 719 Honduriae, 27 130 Columbiae, 26 917 Britanniarum Regni, 24 365 Franciae, 24 173 Nederlandiae, 20 726 Italiae, 15 622 Argentinae, 14 222 Venetiolae, 12 730 Helvetiae et 8 862 Israelis erant. Paulum minus quam tres quartae partes (78%) ex Americae Septemtrionalis ac Mesoamericae (respective 53% et 25%) nationibus ortae sunt, quarum maioritas sunt e Civitatibus Foederatis quae 45% periegetarum advenarum repraesentant. Europa 14% repraesentat. Denique, tabula inferior turistarum advenarum evolutionem ostendit:
1997 | 1998 | 1999 | 2000 | 2001 | 2002 | 2003 | 2004 | 2005 | 2006 | 2007 | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Britanniarum Regnum | 14 828 | 14 935 | 15 023 | 15 432 | 18 922 | 19 037 | 23 019 | 24 158 | 26 917 | 27 890 | |
Francia | 9 401 | 10 488 | 10 106 | 11 231 | 15 558 | 18 309 | 23 606 | 23 467 | 24 365 | 24 392 | 25 413 |
Omnes | 811 490 | 942 853 | 1 031 585 | 1 088 075 | 1 131 406 | 1 113 359 | 1 238 692 | 1 452 926 | 1 679 051 | 1 725 261 | 1 928 890 |
Turismus in Costarica | |||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|
Fortuna Sanctus Carolus |
Vulcanus Arenal Consaeptum Nationale Vulcani Arenalis |
Ecclesia et consaeptum Zarcerensia Canto Zarcerensis |
Peninsula Psittacidae Guanacaste | ||||
Ora Cahuitae Limon |
Insula Testudo Puntarenae |
Consaeptum Nationale Emmanuelis Antonii Puntarenae |
Consaeptum Nationale Marinum Balaena Puntarenae | ||||
Silva nubilosa Montis Viridis Puntarenas |
Insula Coci Patrimonio de la Humanidad |
Consaeptum Nationale Testudinarium Limon |
Consaeptum Nationale Chirripoense Perezelĕdon | ||||
Consaeptum Nationale Braulii Carrillo Heredia et Sanctus Iosephus |
Flumen Caeleste Alaiuela |
Barra Colorati Limon |
Ora Tamarindi Guanacaste |
Moneta et commercium externum
[recensere | fontem recensere]Unitas monetaria columbus, in centum centesimas divisus, est (500 columbi circiter ad unum dollarium Civitatum Foederatarum anno 2012 aequivalebant). Argentaria Centralis Costaricae, anno 1936 condita, est argentaria monetam emittens et aeraria condito internationalia administrans.
Anno 2002, annuus importationum valor 6894 millionum dollariorum fuit et exportationum 4950 millionum dollariorum. Praecipua exportata producta coffeum, bananae, textilia, saccharum, ananae, et flores ornamentales sunt. Notissimae importationes producta fabricata, machinamenta, vecturae apparatus, petroleum crudum et bona consumptibilia? sunt. Ora Opulenta praecipue cum Civitatibus Foederatis, Iaponia, Germania, Italia, Guatimalia, Salvatoria, Venetiola, et Mexico negotiatur. Orae Divitis ingressus in Mercatum Communem Centramericanum significativum commercii incrementum cum hac regione provocavit.
Labor
[recensere | fontem recensere]Anno 2002 agricultura, venatio, piscatus ac silvicultura (16%); diaconiae -quae commercium, deversoriorum res, vecturas et alia comprehendunt (61%) et industria (23%) maiore Orodivitensis facultatis laborandi parte utuntur. Praecipuum collegium opificum Confoederatio Costaricensis Operariorum Rerum Novarum est, quod constitutum est anno 1991 post unionem Confoederationis Authenticae Operariorum Democraticorum, Confoederationis Nationalis Operariorum et Confoederationis Costaricensis Operariorum Democraticorum.
Infrastructura
[recensere | fontem recensere]Media communicationis
[recensere | fontem recensere]Ineunte decennio 200 erat in Ora Opulenta octoginta stationes radiophonicae et undecim tramites televisifici. Anno 1999 in usu inveniebantur 3 045 000 radiophoniorum, 930 000 televisoriorum et 251 telephoniorum pro 1000 incolarum. Praecipua diaria La Nación, Al Día et La República sunt.
Vectura
[recensere | fontem recensere]Anno 1997 ferriviae 424 chiliometrorum summam faciunt. In praesenti non sunt omnino in usu, quamobrem desideratur eas denuo condi. Omnes viae 35 881 chiliometrorum sunt, e quibus 22% bituminatae sunt; 680 chiliometra Viam Panamericanam formant. Aëroportus Internationalis Ioannis Santamaría, prope Sanctum Iosephum situs, est in usu a nationalibus societatibus aëronauticis LACSA et Aero Costa Rica et ab variis societatibus adventiciis.
Educatio
[recensere | fontem recensere]Ora Opulenta unum inter alphabetismi gradus maximos in Latinamerica possidet, aestimatum 96 centesimae incolarum. Educatio primaria et secundaria gratuitae et obligatoriae inter sex et quindecim annos natos sunt. Anno 2000, 551 465 alumni in 3711 ludis litterariis publicis immatriculabantur et 255 643 discipuli scholis secundariis et technicis, non solum publicis sed etiam privatis intererant. Praecipuus instructionis superioris locus Universitas Orae Opulentae, Sancti Iosephi situs, et Institutum Technologicum Orae Opulentae, sede hodierna in Carthagine et Universitas Nationalis Orae Opulentae, Herediae sita, sunt.
Salus et opitulatio socialis
[recensere | fontem recensere]Exspectationis vitae media in Ora Diviti est una inter maximas in Latinamerica, eventa e Destinato Nationali Salutis decennio 198 statuto. Sanitaria structura urbanis in areis densatur. Systema sanitarium Securitatis Socialis e 1942 in natione operatur.
Cultura
[recensere | fontem recensere]Ora Opulenta fuit locus ubi Mesoamericanae et Austramericanae Amerindicae culturae convenere. Nationis Boreoccidens, paeninsula Nicoia, meridianissimus Navatlacae culturalis affectionis locus fuit cum Hispani Conquisitatores saeculo XVI advenirent. Media et Meridionalis nationis portiones Muiscas affectiones habebant. Apud litus Atlanticum, interea, Afri sedes per saecula XVII et XVIII collocavere.
Velut Hispanorum immigrantium resultatio, Hispanica saeculi XVI cultura et evolutio quotidianam vitam et culturam usque ad hodiernum tempus notavit, cum praecipuo linguae Hispanicae et religionis Catholicae pondere.
Ministerium Culturae, Iuventutis et Disportus Costaricae promovendae et coordinandae culturalis vitae munus exercet. Huius Ministerii opus divisum est in Directionem Culturae, Artes Oculorum, Artes Activas, Musicam, Patrimonium, Systema Bibliothecarum, Collegium Orae Opulentae et Iuventutem. Permanentia programmata, velut Orchestra Symphonica Nationalis Costaricae et Orchestra Symphonica Iuvenilis, duarum operis arearum coniunctiones sunt; Culturae et Iuventutis.
Pura vida ('pura vita') est recognoscibillima? locutio affixa Costaricensibus et Orodivitensem modum vivendi reflectit. Crebro, homines per vias ambulantes aut in tabernis alimenta ementes salutant dicendo Pura Vida. Quo possumus uti velut quaestione aut agnitione praesentis cuiusdam hominis. Commendatum responsum quaetioni "quomodo vales?" Pura vida esset.
Cinematographia
[recensere | fontem recensere]Cinematographia ponderis locum occupat inter Orodivitensium praepositiones, qui pluries cinematea frequentant. Nihilominus, respectu productionis nationalis et quamquam decennio 197 cinematographia evoluta est a moderatoribus velut Victore Vega per eius inquilinatum in Centro Costaricensi Productionis Cinematographicae, publico cinematographico instituto, plerumque "Centro Cinematographiae" nuncupato, pellicularum motus declinavit exeunte decennio 199.
Litterae
[recensere | fontem recensere]Litterae in Ora Opulenta antecedentia in colonia et denotatum Europaeum pondus habet. Quoniam Ora Dives iuvenis natio est, eius litterae quoque sunt, quarum historia potest incepere exeunte saeculo undevicensimo. Per tempus coloniale pauca de illius temporis litteris congeri possunt, plerique textus meri epistularis characteris et prosa administrativa sunt. Exeunte saeculo undevicensimo invenire possunt, quamquam vix, litterae Costumbristicae, anecdota amoena, chronica et poëmata Sentimentalistica inclinationis Romanticae. Quarum aliquae poëmata in libro Lira costarricense, scilicet "Lyra Costaricensis," inter annos 1890 et 1891 a Maximo Fernñandez congesta sunt.
Litterarum Orodivitensium periodizatio cum maxima validitate a professore Alvaro Quesada Soto proposita est, secundum quem possunt agnosci quinque tempora, quae usitatae "generationes" nuncupatae sunt:
- Generatio Olympi sive Generatio 900 inter annos 1890 et 1920, est Liberalis et oligarchici fastigii tempus quod ponderis mutationes in socialibus ac laboralibus structuris provocavit. Huius temporis processum conscientiae nationalis formatorium et consolidatorium participat. Excellunt mythistoriae El Moto, scilict "Moto", (1900) Ioachimi García Monge et El árbol enfermo, scilicet "Arbor Aegra", (1905) Caroli Gagini; Concherías, scilicet "Sermo Agricolarum", (1905) Achillei Echeverría; et poësis Roberti Brenes Mesén; numerosa historica opera Ricardi Fernández Guardia et laureatum opus Emmanuelis González Zeledón sive Magonis.
- Generatio Repertorii Americani (Hispanice Generación del Desencanto) sive Avantgardica, inter annos 1920 et 1940 sic nuncupata est quia ligabatur ad periodicum Repertorio Americano Ioachimi García Monge. Per hunc tempus evenit regiminis Liberalis oligarchici crisis, quamobrem huius epochae litterae novis sermocinalibus formis depinguntur, inter quas ridiculus modus, ferox corrosivusque humor, cavillatio et satura. Excellit opus eiusdem Ioachimi García Monge; scriptoris Iosephi Marín Cañas; poëtarum Isaaci Philippi Azofeifa Bolaños ac Eunices Odio; scriptoris, diurnarii, poëtae ac pictoris Maximi Jiménez; etiam pictoris Francisci Amighetti; et scriptricis Carminis Lyra, immortalizati in litteris Costaricensibus praesertim sua opere Cuentos de mi Tía Panchita, scilicet "Diegemata meae Thiae Franciscae", Orodivitensium litterarum infantilium classica considerata.
- Generatio 40 (Hispanice Generación del 40), inter annos 1940 et 1960, per cuius epocham instituta est Democratia Socialis in Costarica. Creatur capitulum Las Garantías Sociales, scilicet "Praestationes Sociales", Emmanuelis Mora Valverde. Est epocha dubitationum et renovationum, praecipuarum reformationum socialium et novi conceptus de Civitate. Praecipua themata de quibus aguntur opera litteraria hoc tempore socialia problemata, agrorum distributio et a transnationalibus societatibus dependentia sunt. Realismus litterarius horum scriptorum sententiola erit inter quos: Ioachimus Gutiérrez Mangel cum operibus Cocorí, scilicet "Cocorius", Manglar, scilicet "Mangle", Puerto Limón, scilicet "Portus Limonensis", Murámonos Federico, scilicet "Moriamur Friderice", Te acordás hermano, scilicet "Recordarene frater"; Carolus Ludovicus Fallas Sibaja cum operibus Mamita Yunai, scilicet "Mater Yunaia", Gentes y gentecillas scilicet "Gentes et genticulae", Marcos Ramírez, scilicet "Marcus Ramímez"; Fabianus Dobles Rodríguez cum opere Historias de Tata Mundo, scilicet "Diegemata Patris Mundi"; Carolus Ludovicus Sáenz cum opere Mulita mayor, scilicet "Mulula maior"; poëta Iulianus Marchena cum opere Alas en Fuga, scilicet "Alae Fugientes"; poëtria et mythistoriographa Yolanda Oreamuno Unger cum opere La ruta de su evasión, scilicet "Trames eius evasionis"; et aphēgētēs Carolus Salazar Herrera cum opere Cuentos de Angustia y Paisajes, scilicet "Diegemata Angoris et Topiorum."
- Generatio Urbana, inter annos 1960 et 1980, per quam factus est in Ora Opulenta modernizationis et industrializationis processus. In huius epochae litteris apparet velut praecipuum thema urbs. Est epocha Circuli Poëtarum Costaricensium cum Georgio Debravo ac opere Nosotros los hombres, scilicet "Nos homines"; Laureano Albán ac opere Herencia de otoño, scilicet "Hereditas autumni", Marco Aguilar ac opere Raigambre, scilicet "Radices"; Iulietta Dobles Yzaguirre ac operibus Costa Rica poema a poema, "Ora Opulenta poëmatim" atque Cartas a Camila, scilicet "Epistulae ad Camillam"; Francisco Zúñiga Díaz ac operibus Cuentos prohibidos, scilicet "Diegemata prohibita" atque El amor y algunos entredichos, scilicet "Amor et aliquae interdicta"; Alphonso Chase ac operibus Cultivo una rosa blanca, scilicet "Albam rosam colo", Historias de las tierras del Tigre de Agua y el Colibrí de Fuego, scilicet "Historiae terrarum Tigridis Aquatilis et Trochilinae Igneae"; et quoque cum scriptoribus Quindecim Duncan ac opere Los cuentos del Hermano Araña, scilicet "Diegemata Fratris Araneae"; Alberto Cañas Escalante ac operibus Los molinos de Dios, scilicet "Molina Dei," Oldemar y los coroneles, scilicet "Oldemar et colonelli" et Uvieta, scilicet "Uvieta"; Carmina Naranjo Coto ac operibus Canción de la ternura, scilicet "Carmen teneritatis" atque Más allá del Parismina, scilicet "Ultra Parisminam"; et Iosepho León Sánchez ac opere La isla de los hombres solos, scilicet "Insula hominum solorum".
- Generatio Frustrationis (Hispanice Generación del Desencanto) sive Postmodernismus, inter annum 1980 et nunc, cuius themata tractant de frustratione ob Civitatis exemplar ab Orodivitensibus politicis promotum. Excellunt Anna Christina Rossi cum opere La Loca de Gandoca, scilicet "Delira Gandocae"; Anna Istarú cum operibus La muerte y otros efímeros agravios, scilicet "Mors et aliae caducae contumeliae" atque El vuelo de la grulla, scilicet "Volatus gruis"; Osvaldus Sauma cum opere Retrato en familia, scilicet "Effigies familiae"; et Rodolphus Arias Formoso cum operibus El Emperador Tertuliano y la Legión de los Superlimpios, scilicet "Imperator Tertullianus et Legio Perlotorum" atque La Madriguera, scilicet "Cubile"; inter alios.
Theatra et bibliothecae
[recensere | fontem recensere]Operae spectacula et symphonici concentus in Theatro Nationali Sancti Iosephi cum scalis et maenianis marmoris Carrariensis efficiuntur, aedificato petitionem Costaricensium "baronum coffei", qui multo offendebantur ob factum ut aliqui celeberrimi operae cantores in nationem ire et apertis in spatiis canere nollent. Theatra ab optimis Europaeis architectis constructa sunt et non sunt inferiora quam Europaea aedificia similia optimae epochae. Praeter id, caput alia parva theatra habet.
Bibliotheca Nationalis Sancti Iosephi, anno 1888 condita, amplius 175 000 libros habet, et bibliotheca Universitatis Orae Opulentae, anno 1946 condita, circiter 100 000 libros habet. Praecipuae collectiones etiam in expedito sunt in Archivis Civitatis.
Pictura et sculptura
[recensere | fontem recensere]Ineunte saeculo undevicensimo, aliqui divites Costaricenses visitantibus adventiciis pictoribus, plerumque Europaeis, solvere ut depingerent eorum icones. Non fuit donec horum pictorum aliqui, talis Achilles Bigot, Henricus Etheridge aut Iacobus Páramo Ortiz suas sedes in natione collocavere cum Orodivitenses artifices modernas technicas pingendi, oleo pingendi et sculpendi didicere. Hi magistri directe Costaricenses artifices Iosephum Mariam Figueroa, Faustinum Montes de Oca aut Philippum Valentini affecere.
Exeunte saeculo undevicensimo, Orodivitenses artifices cum fortibus identitates nationalibus produxere. Intra brevem catalogum essent Ezechiel Jiménez, Venceslaus de la Guardia et Henricus Echandi. Praesentes celebres Costaricenses pictores Gundisalvus Morales Sáurez, Raphaël Fernández ac Ferdinandus Carballo et sculptores Ibo Bonilla Oconitrillo, Maximus Jiménez, Georgius Jiménez Deredia, Dominicus Ramos ac Marius Parra sunt.
Saltatio et musica
[recensere | fontem recensere]Ad saltationem versis generibus, velut soca, salsa, bachata, meringine, cumbia et impetu Costaricensi (Hispanice soca, salsa, bachata, merengue, cumbia, swing costarricense) seniores homines magis quam iuniores fruuntur. Cithara Hispanica popularis est, praesertim velut comitatus saltationibus popularibus; nihilominus, marimba instrumentum musicum nationale facta est.
Maior musicae et repraesentativae laographiae pars e nationali Septemtrione venit, ubi includuntur Paeninsula Nicoia, (Mayae culturae, et litus Atlanticum, Afro-Caribicae culturae. Orodivitensis musica rhythmo tambito nuncupato non minus quam distinctivo genere musico puncto nominato denotatur. Duo puncti exempla sunt punctum Guanacastense (Hispanice punto guanacasteco e Provincia Guanacaste et punctum Sanctocarolense in Provincia Alaiuela.
Architectura
[recensere | fontem recensere]Architectura Orodivitensis e synchrono conspectu ex eius bioclimaticis peculiaritatibus regionalibus et ex diachronicis axibus ponderibus propriis pontis ithmici duas massas continentales cum magna vi culturali et geopolitica coniungentis construitur, quamobrem evenit syncretismus inter proavita, enormem biodiversitatem et novitatem stylorum architectonicorum modae aut exoticarum materiarum ac technologiarum.
Eius identitas radices et in proavitae urbanizationis typologiis et in ingeniaria Guayabensi et in symbolica Vallis Megapotamici cultura aut in cosmico habitationalium ac caerimonialium praediorum mysticismo Talamancae Inferioris figit quae synthesis inter bioclimaticum pondus, modae stylos et localem creativitatem oscillans facta sunt.
Cum hac re coincidunt architectonicae Costaricensis historiae studiosi quae est aestimatum sed exigens clima tropicale quod per saecula consecutum est ut transnationales designationis styli locali bioclimatismo adaptandi sint, quia si architectus non id praevideat, usuarius id faciat per operarium. Quod Costaricensi architecturae directorias normas intra multos motos per tempus invitatos dedit.
Gastronomia
[recensere | fontem recensere]Costaricensis coquina est compositio Hispanici, Americani, Caribici et Austramericani ponderum. Hic culinarius stylus a maxima Centramericae parte condividitur, quamquam locales variationes apparuere in quaeque natione.
Ferculum civitatis est gallus pictus, quamquam nomen non relatum est ad elementa. Phaseolorum nigrorum et oryzae albae compositio, coriandro, cepa, allio, sale et locali condimento embamma Lizanum (Hispanice salsa Lizano) nuncupato condita. Typice ientaculo cum ovis et aliquando cum cramo acido (Hispanice natilla) manducatur. Fricti plantani et maizii tortillae aut panis etiam communes sunt. Gallus pictus commune ac typicum ferculum et in Ora Opulenta et in Nicaragua est.
Alia typica fercula oryza cum pullo, olla carnis, tamales, et casatus sunt. Oryza cum pullo in pulli frustis morsum magnis mixtis cum oryza et talorum forma secatis holeribus velut carotis, pisis, maizo et ciceribus consistit. Olla carnis praesertim fine hebdomadis paratur. Maizi sorbitio fervente aqua, carne et magnis vel integris holerum portionibus cum condimentis parata est. Ius cratere sorbitionis et separatis holerum ac oryzae patinis manducatur. Casatus unius patinae ferculum phaseolos nigros, oryzam, carnem, frictos plantanos et unam aut plurimas cenae margines includens est. Caro variari potest inter gallinaceam, bubulam aut piscem. Alia cenae marginum exempla acetaria pastae, acetaria holerum, ova oculata (Hispanice huevis fritos), patatae, vermiculatae aut barbati (Hispanice barbudos), phaseoli virides farina ovo commixta involuti, sunt.
Sunt aliquae regionales differentiae. Verbi exemplo, Caribicum nationis latus, propter suas radices, gallum pinctum cum latice ex nuce coco habet, dum boreoccidentalis cvitatis pars fortem tendentiam versus maizi producta et magnas, caseo impletas tortillas, maizi merendam et alia fercula habet.
Moda
[recensere | fontem recensere]Costaricenses, praecipue exsules et ei cum experientia peregre vivendi, inusitata vestimenta, tales bracas lautas et paenulas immeabiles, induere solent. Praecipuus modae eventus in Ora Opulenta Hebdomas Internationalis Modae Orae Opulentae est; cuius undecima editio anno 2013 celebratur. Hebdomas Internationalis Modae Orae Opulentae praecipua designationis Orodivitensis vitrina est, scholas designationis, emergentes iuvenes designatores, praeclaros designatores, nationalia localis consumptionis exportationisque insignia quoque et internationalia insignia comprehendens.[13]
Laographia
[recensere | fontem recensere]Costaricensis traditio laographica dissimiles culturales manifestationes talem musicam, saltationem, legenda ac traditiones, bombas ac flumina verborum, instrumenta colonialia ac carmina traditionalia includit, quae generatim in usu sunt per festa patronalia et festa popularia et quae secundum nationis regiones aut vicula variant.
Diegemata et legenda
[recensere | fontem recensere]Legenda Orodivitensia classificari possunt in circulos tres; legenda terrae, legenda religionis et legenda magiae.
- Legenda terrae alicuius geographicae Costaricensis zonae propria legenda sunt quae gesta quae his in locis evenere et quae ad habendum suum praesentem statum affecere et quae magno Amerindico pondere depinguntur narrant. Intra quae citantur legenda de Colle Zurquiensi, Colle Tapezcensi, monte ignifero Irăzu, monte ignifero Turrialba, Insula Nigrettorum, thesauro Insulae Cocois, etc.
- Legenda religionis, velut suum nomen indicat, fortem religiosam, praecipue Catholicam, traditionem habent, quae apparitiones aut manifestationes divinae voluntatis Orodivitensi in solo narrat, inter quas sunt apparitio Virginis Angelorum Carthagine, miracula Christi Nigri Esquipulensis Sanctae Crucis Guanacastis et apparitio Dominae Nostrae Guadalupensis Nicoiae nigrae equae forma, quae quotannis celebratur traditionali Saltatione Equiculae.
- Legenda magiae Expaventorum, larvarum totius Latinamericae propriarum, praesentiae subiecta inveniuntur, quae in Ora Opulenta etiam suam propriam peculiarem manifestationem habent et plerumque munere corruptorum morum emenatorio funguntur, et inter quae sunt Lacrimabunda, Cegua, Cadexus, Sacerdos Decapitatus Plaustrum sine bubus, Tulevetŭla Senex Montis, Diabolus Caudae Brevis, Larva Planitiei, Quixen sive Pisuicas sive Chamucus, Malefica Zarătē, Maleficae Escazuenses, gobelini lasani, Monacha Poculi, Simia, Simius Malus, Coco, ac magiae beneficae et maleficae praxis.
Mores
[recensere | fontem recensere]Inter traditiones Costaricenses excellunt festa quae Amerindicum et Hispanicum pondera coniungunt, festa religiosa, festa civica, et festa popularia. Excellunt Saltationis Equiculae celebratio Nicoiae; Festum Diabolettorum Boruccarum Cotŏbri; Christi Nigri Esquipulensis celebratio Sanctae Crucis; Peregrinatio in Carthaginem ad visitandam Nigrettam actu gratias aut petitu favorem die 2 Augusti; Lagarteada, in venando lacerto qui postea liberabitur consistens, Die Passionis Domini Ortegae Bolsonensis Guanacastis; Festum Bubulcarii Escăzu, Vespere Sancto; processiones religiosae Hebdomadae Sanctae; Pompa Lanternarum die 14 Septembris; personati per festa patronalia aut popularia omnium viculorum, rhythmo cimarronae; Diei Matris celebratio die 15 Augusti; topia et cursus equestres; carnelevaria; cursus taurorum Costaricenses; equitatio taurorum; torni; et plaustrorum typicorum ornatio, viculorum pulperiae.
Patrimonium culturale immateriale
[recensere | fontem recensere]Ora Dives elementum in Patrimonio Culturali Immateriali Humanitatis inscriptum hodie habet, quae est boēnomiae (Hispanice boyeo) ac plaustrorum traditio. Traditionale burichallion sive plaustrum bubulum est celeberrimum fabrile genus in Costarica. E medio saeculo undevicensimo burichallia erant in usu ad comportanda coffei semina ex Valle Centrali Costaricae, in montibus, in Puntarenas, in litore Pacifico. Huic itineri opus erat decem aut quindecim dies. Buricharillia sive plaustra bubula rotas sine radiis, mixtura inter discum in Aztecorum usu et rotam cum radiis ab Hispanis introductam, habebant ad progrediendum per lutum sine obstructione. Multis casibus, buricharillia unicum vecturae medium familiare erant et suum statum socialem symbolizabant.
Pingendorum et ornandorum buricharilliorum traditio ineunte saeculo vicensimo coepit. Pimordie singulae Orodivitenses regiones singulas designationes habebant, quod bubulcarium originem secundum praecipuum argumentum in rotis pictum identificare permittebat. Ineunte saeculo vicensimo, flores, facies, et topia minutissimis picturis iuxtim filia acutas stellas repraesentantia apparere coepere. Organizata sunt quotannis certamina ad afficiendos praemio artifices creativiores, consuetudo quae hodie adhuc perdurat. Secundis mensis Martii diebus Solis celebratur in cantone Escăzu Dies Nationalis Bubulcarii et Plaustri Costaricensium (Hispanice Día Nacional del Boyero y la Carreta Costarricenses).
Patrimonium nationale
[recensere | fontem recensere]Petrosphaerae
[recensere | fontem recensere]In Costarica inveniuntur petrosphaerarum situs 45, unus in Pacifico Septemtrionali, sex in regione Centrali et reliqui in Pacifico Meridionali, praesertim in subregione Megapotamica, ubi documentatae sunt circiter 200 petrosphaerae, quarum magnitudo variat inter pauca centimetra et 2,5 metra, cum ponderibus inter varia chiliometra et 30 tonnas, et quae depinguntur suarum technicarum productoriarum depuratione. Haec petrosphaerae effici circiter inter 300 et 800 nostrae erae coepere, quarum antiquissimi situs sunt Sphaerae Bonaëropolitaniae Puntarenarum et Petra Picta, Sancti Viti Cotŏbri. Palmarium Meridionale praecipuus situs archaeologicus est ubi inveniuntur haec petrosphaerae. Quarum fabricatio usque ad tardorum cacicatuum tempus perrexit, imprimis in regione delta fluminibus Terrăba et Serpente formati, et nuncupatae culturae Megapotamicae propriae putantur ac in praesenti identitatis nationalis symbola sunt.
Peculiaritates velut informationis carentia et de epocha Praecolumbiana et coloniali quae his de petrosphaeris loquatur; earum formarum perfectio; magna earum magnitudo; haud praesentia materiae e qua factae sunt in zona ubi initio sitae sunt; abrupta regionis topographia; carentia evidentiae de ferramentis quae in usu ad elaborandas eas fuere; et earum fabricatoriarum technicarum specializatio adduxere ad defendendas theorias de earum exsistentia, plerasque sine scientifico fundamento. Hac speculativa linea, potestatis symbola esse, religiosas connotationes habere, ad cyclum agriculturalem referri, mythologicas astrorum repraesentationes esse, astronomicorum calendariorum partem formare, in usu ad navigandum esse, adhuc magica ac esoterica significata habere postulantur.
Clari cives
[recensere | fontem recensere]- Franciscus Morazán, Rei Publicae Foederalis Mediae America quartus et ultimus praeses (1792 - 1842)
- Chavela Vargas, cantrix (1919 - 2012)
Feriae et dies festi
[recensere | fontem recensere]Dies | Nomen Latinum | Nomen Hispanicum | Notae |
---|---|---|---|
Kalendis Ianuariis | Annus Novus | Año Nuevo | |
Ultima Martii hebdomade aut prima Aprilis hebdomade | Dies Cenae Domini | Jueves Santo | Dies variabilis |
Dies Passionis Domini | Viernes Santo | Dies variabilis | |
Pascha | Domingo de Resurrección | Dies variabilis | |
11 Aprilis | Dies Ioannis Santamaría | Día de Juan Santamaría | Heros nationalis |
Kalendis Maiis | Dies Laboris | Día del Trabajador | |
Secundo Die Solis Iunii | Dies Patris | Día del Padre | Dies variabilis (semper tertio Die Solis mensis) |
25 Iulii | Annexio Regionis Nicoiae ad Costaricam | Anexión del Partido de Nicoya a Costa Rica | |
Postridie Kalendis Augustis | Dies Virginis Angelorum | Día de la Virgen de los Ángeles | |
15 Augusti | Dies Matris | Día de la Madre | |
24 Augusti | Dies Consaeptorum Nationalium | Día de los Parques Nacionales | Anno 1982 creatus |
9 Septembris | Dies Puerorum | Día del Niño | |
15 Septembris | Dies Libertatis | Día de la Independencia | |
12 Octobris | Dies inventionis inter Culturas | Día del encuentro de las Culturas | |
Pridie Kalendas Novembres | Dies Nationalis Personatorum | Día nacional de la Mascarada | |
25 Decembris | Christi Natalis | Navidad |
Artes athleticae
[recensere | fontem recensere]Maximae Costaricensis artium gestarum res gestae in natationis disportu evenere, ubi adeptae sunt Olympicas medalias quattuor. Clipeum aureum in Olympiis anni 1996 Atlantae ac duos clipeos aereos in Olympiis anni 2000 Sydneii Claudia Poll, et clipeum argenteum in Olympiis anni 1988 Seuli Sylvia Poll, Claudiae Poll soror, assecuta est. Ludus gymnicus campestris brevi tempore magnas satisfactiones toti Orodivitensi disportui generare posset, quia velocista Nery Brenes campio mundanus aulariorum 400 metrorum planorum in Constantinopoli anno 2012 et eodem in genere campio Panamericanus fuit, cuius titulum anno 2011 Guadalaxarae adeptus est, praeterea unum cursuum in Liga Adamantis anno 2010 acta vicit, clipeos aureos tres et clipeum argenteum (unum in Poculo Intercontinentali in antecessorum cursu 4x400m iuxta cum turma Americarum) et unum argenteum assecutus est, quod magnum pondus in hac natione triumphum solum in pediludio sperare solente repraesentat.
Magnus Costaricensis scaccorum lusor Grandis Magister Internationalis Alexander Ramírez est, qui, cum quindecim annos natus erat, primus Centramericanus cum Grandis Magistri titulo a FIDE (Foederatione Internationali Scaccorum) concesso factus est et in illo tempore secundus Grandis Magister iuvenissimus in toto orbe terrarum factus est; praeterea, iuvenis Hanna Gabriel, quae, quamquam titulum mundanum in 154 libris ab WBO datum assecuta erat, eo abdicatura fuit post tempus minus quam unum mensem propter salutis problemata. Postea, Maio 2010, titulum mundanum ponderis velteriano (154 librarum) e societate WBO sive Organizatione Mundana Pugilationis assecuta est. Hunc titulum versus Melisendam Pérez bis defendit, primum in Uraquaria et postea in Ora Diviti in Novo Stadio Nationali Kalendis Aprilibus 2011.
Pediludium
[recensere | fontem recensere]Artes athleticae cultissimae et maximum fautorum numerum inter Costaricenses habens est pediludium. Campionatus pedilusorius Primae Divisionis a turmis duodecim integratus invenitur. Turmae cum maximo campionatuum victorum numero Deportivo Saprissa cum 29 titulis, Liga Deportiva Alajuelense cum 28 titulis, Club Sport Herediano cum 23 titulis et Club Sport La Libertad cum 6 titulis sunt.
Turma Nationalis Maior tribus Certaminibus Mundanis Pedilusoriis adfuere; quae sunt in Italia anno 1990, ubi loco 13 classificata est; in Iaponia ac Corea Meridionali anno 2002, ubi loco 19 classificata est; et in Germania anno 2006, ubi loco 31 classificata est.
Turma Nationalis Sub-20se in Certaminibus Mundanis Pedilusoriis septem classificavit. Fuit hac in categoria ubi Costarica in Certamine Mundano Pedilusorio Sub-20 anno 2009, in Aegypto celebrato, locum quartum obtinuit. Turma Nationalis Sub-17 in Certaminibus Mundanis octo et Turma Olympica ter vicit.
Turma Pedilusoria Nationalis Feminea Costaricensis est una inter optima sui generis. Se classificare in Certaminibus Mundanis duobus; in Certamine Pedilusorio Femineo Mundano Sub-17 anni 2008 et in Certamine Pedilusorio Femineo Mundano Sub-20 anni 2010. Ora Dives Sedes Campionatus Mundani Sub-17 Feminei anno 2014 a FIFA electa est.
Canistriludium
[recensere | fontem recensere]Liga Canistrilusoria Superior, cum sede Sancti Iosephi, in Savanna, in Gymnasio Nationali, anno 2005 a FECOBA sive Foederatione Costaricensi Canistriludii creata est. Liga Canistrilusoria Superior Campionatum Nationalem Canistriludii Primae Divisionis substituit. Liga Canistrilusoria Superior introducta est domine Henrico Ugalde praeside Foederationis.
Turmae cum maximo campionatuum victorum numero sunt Colegio Seminario cum titulis duodeviginti, Ferretería Brenes Barva cum titulis quinque, Liceo de Costa Rica cum titulis quattuor, Limón cum titulis quattuor, San Ramón cum titulis duobus et denique Escazú et Grecia cum singulis unicis titulis.
Harpastum
[recensere | fontem recensere]Turma Harpastica Nationalis Costaricensis civitatem in IRB sive Directorio Harpasti Internationali repraesentat. Turma Harpastica Nationalis Costaricensis est una inter optimas huius disportus in regione. Foederatio Harpasti Costaricae Confoederationis Austramericanae Harpasti sive CONSUR socia e 31 Martii 2006 est.
Chromatosphaerisis
[recensere | fontem recensere]Chromatosphaerisis in Ora Diviti voluptuarie colitur, quamquam ultimis annis magnopere cultorum numerus crevit quoad formatae sunt turmae quattuordecim publice activae. Fuerunt conatus assequendae creationis Foederationis Costaricensis Chromatosphaerisis, sed male successit, nihilominus hoc quominus certamina locali gradu fierent non impedivit, quae participavere aliquae Panamensia turmae. In praesenti, huius disportus cultores activi manent et varias activitates et ludicras et beneficentiae faciunt.
Manufollium
[recensere | fontem recensere]Manufollium in Costarica "semiprofessionaliter" colitur. Foederatio Costaricensis Manufollii sive FECOBAL Foederationis Internationalis Manufollii sive IHF membrum est e 1992, cum apertionis et clausurae certaminibus quae turmae maiores et iuveniles et masculinā et femineā categoriā participant, et est ludus qui recentiores per annos crevit. Aliquae ponderis turmae masculinae ultimis annis Tres Ríos, Universidad de Costa Rica (praesens apertorii certaminis campio anno 2012) et Universidad Nacional, dum praecipuae femineae Tarrazú et San José fuerunt. Turma Manufollica Nationalis Costaricensis (Hispanice Selección Nacional) est una paucarum turmarum nationalium quae activa se exercitans totum per annum manet.
Teniludus
[recensere | fontem recensere]In Ora Diviti Cantharus Coffei, gradus 1 certamen, quoque Ianuario Sancti Iosephi celebratur. Certamen partis circuitus iunioris est, a Foederatione Internationali Teniludi sive ITF alitum et ab variarum nationum foederationibus teniludi fultum. Cantharus Coffei Certamen Iunius ex ITF antiquissimum in America Latina est et quotannis amplius 40 nationum spectatores accipit.
Codices
[recensere | fontem recensere]Costaricae hi codices sunt:
- CR, secundum normam ISO 3166-1 (catalogi codicum rerum publicarum), codicem alpha-2 (catalogus codicum civitatis),
- CR, secundum catalogum codicum internationalium notaculi autocineti,
- .cr, secundum dominium interretiale,
- CRC, secundum catalogum codicum nationum Consilii Olympici Internationalis,
- CRI, secundum normam ISO 3166-1 alpha-3 (catalogi codicum nationum),
- CRI, secundum Catalogum codicum nationum quibus OTAN utitur codicem alpha-3,
- CS, secundum Catalogum codicum nationum quibus OTAN utitur, codex alpha-2,
- TI (Tango-India) secundum Catalogum praefixorum codicum notaculi aëronavium quibus ICAO utitur.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
- ↑ 2.0 2.1 "Costa-rica", "Ora Dives" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~.
- ↑ Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín Von José Juan Del Col; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.
- ↑ Adiectivum "Costaricensis"; nomen sollemne etiam "Res Publica Orodivitensis": Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín Von José Juan Del Col
- ↑ Lexicon Universale Hofmann
- ↑ "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ Lexicon Universale Hofmann
- ↑ "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ Hebdomas Internationalis Modae Orae Opulentae.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Oram Opulentam spectant. |
- Praesidatus Rei publicae Costaricae
- Portale Educativum Educ@Tico, Ministerii Educationis Publicae[nexus deficit]
- Dialogis in Ephemeride Electronica de Historia Universitatis Costaricae
- Diaria Orae Divitis
- Gubernatio Digitalis Orae Divitis
- Institutum Costaricense Turismi
- Centrum Investigationum Historicarum Americae Centralis
- Ministerium Educationis Publicae
- Ministerium Oecologiae, Energiae et Telecommunicationum
- Ministerium Salutis
- Ministerium Gubernationis, Vigilum et Securitatis Publicae
- Superintendentia Telecommunicationum (SUTEL)
- Tribunal Supremum Comitiorum et Anagraphes
- Tabulae Orae Divitis
Regiones |
America Septentrionalis · Media America · Insulae Caribicae · America Australis |
---|---|
Civitates |
Aequatoria · Antiqua et Barbuda · Argentina · Bahamenses insulae · Barbata · Beliza · Bolivia · Brasilia · Canada · Chilia · Civitates Foederatae Americae · Columbia · Costarica · Cuba · Dominica · Dominicana res publica · Granata · Guatimalia · Guiana · Haitia · Honduria · Iamaica · Mexicum · Nicaragua · Panama · Paraquaria · Peruvia · Salvatoria · Sancta Lucia · Sanctus Christophorus et Nevis · Sanctus Vincentius et Granatinae · Surinamia · Trinitas et Tabacum · Uraquaria · Venetiola |
Territoria |
Anguilla · Aruba · Boni Aëris insula · Caimanenses insulae · Curacensis insula · Falklandia · Groenlandia · Guadalupa · Guiana Francica · Martinica · Montserrat · Portus Dives · Saba · Sanctus Bartholomaeus · Sanctus Martinus · Statia · Turcenses et Caicenses insulae · Virginis Insulae Americanae · Virginis Insulae Britannicae |
Carolus Iosephus Gutiérrez Gutiérrez 1984 • Rodericus Madrigal Nieto 1986 • Bernardus Niehaus Quesada 1990 • Ferdinandus Naranjo Villalobos 1994 • Robertus Rojas López 1998 • Robertus Tovar Faja 2002 • Bruno Stagno 2006 • Renatus Castro 2010 • Henricus Castillo 2011 • Manuel González Sanz 2014 • Epsy Campbell 2018 • Rudolphus Solano 2020 Capsae cognatae: Praesides Costaricae | |