Catalogus navium
Catalogus navium[1] (Graece: νεῶν κατάλογος) est pars Iliadis,[2] quae oppida ducesque Achaeorum, qui Troiam navigaverunt, cum numero navium eorum indicis forma refert. Catalogus nomina ducum et loca a sociis habitata enumerat, interdum epitheto ornamenti causa addito. Catalogus Troianorum cum sociis similis sed brevior sequitur[3]. Etiam in Apollodori bibliotheca catalogus similis invenitur.
Epitome
[recensere | fontem recensere]In catalogo navium describuntur viginti novem classes a quadraginta sex nauarchis ductae, quae summam 1 186 navium faciunt.[4] Refertur quemque navem Boeotorum 120 homines continuisse et si aliae naves aequum numerum portabant, putare possumus 142 320 homines ad Troadem transvectos esse. Catervae cum variis gentibus et 164 locis coniunguntur. Plurima loca hodie agnoscuntur et in Aetate aënea inferiore habitabantur. Totus exercitus nominibus Danais, Argivis, Achaeis, vel Achaeorum filiis appellatur. Aliae enumerationes apud alios scriptores antiquos reperiuntur. Pseudo-Apollodorus in Bibliotheca dat triginta catervas sub quadraginta tribus ducibus et summam 1 013 navium.[5] Hyginus 1 154 naves refert, sed summam tantum 245 navium dat.[6]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Jacobi Pontani de Societate Iesu poeticarum institutionum libri tres (1594)
- ↑ Ilias 2,494-759
- ↑ Ilias 2,816-877
- ↑ J. V. Luce, Homer and the Homeric Age (Novi Eboraci: Harper & Row, 1975).
- ↑ Apollodorus, Bibliotheca 3.11.
- ↑ Hyginus, Fabulae 97.
- ↑ Tempus narrationis est in prima belli Troiani parte et naves describuntur quae ad Troadem erant. Nauarchi catervarum qui in aliis temporibus et locis reperiuntur non in catalogo referuntur et hic inter parentheses dantur.