Carlotta de Stein
Carlotta de Stein (vulgo Charlotte von Stein; nata die 25 Decembris 1742 Vimariae, mortua ibidem die 6 Ianuarii 1827) scriptrix Germana fuit. Consuetudine cum Goethio contracta illustris facta est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Filia administratoris aulici de Schardt et ancilla ducissae Annae Amaliae anno 1764 Frederico de Stein sponsa fuit. Goethium valde admirans mense Novembri 1775 primo allocuta est. Mater septem liberorum et aetate iunior a Goethio paulo post amata est. Rumpebant relationem istam specialem, quae in operibus Goethianis vestigia utique reliquit, postulationes sensuales Carlottae nimis animosae. Post reditum Goethii ex Italia anno 1788 et propter amicitiam cum Christiana Vulpius dilectio reciproca magis magisque minuta est. Quod anno 1794 in tragoedia praetitulata »Dido« (edita est Lipsiae anno 1867 ab Othone Volger) ridiculosum in modum a Carlotta ipsa revelatum est. Multis annis post amicitia renovata fuisse videtur; Carlotta iam anno 1793 maritum amiserat. Filio Frederico Constantino (1772-1844) Goethius semper amicus patrius fuit.
Memoriae perenni serviunt opera »Goethes Briefe an Frau von Stein aus den Jahren 1776–1820« (editio ab A. Schöll, Vimariae annis inter 1848 et 1851 tribus in voluminibus) necnon opus de litteris redditis post inter Italicum: litteras olim ex Italia datas et adhibitas a Goethio ad opus »Italienische Reise« anno 1886 Societas Goethiana Vimariensis edidit. Epistulas autem proprias Carlotta indignata, cum comperisset Christianam Vulpium amasiam poetae esse, ante mortem proh dolor flammis mandavit. Nostris diebus Sigrid Damm de Carlotta librum bellum exaravit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Sigrid Damm: Sommerregen der Liebe. Goethe und Frau von Stein. Insel Verlag, Berlin 2015, ISBN 978-3-458-17644-2
- Richard Friedenthal: Goethe. Sein Leben und seine Zeit. Piper-TB 2850, München / Zürich 2005, ISBN 3-492-22850-X.
- Jochen Klauß: Charlotte von Stein. Die Frau in Goethes Nähe. Artemis und Winkler, Zürich 1995, ISBN 3-7608-1121-3.
- Doris Maurer: Charlotte von Stein. Eine Biographie. Editio quinta. Insel-TB 2120, Francfurti et Lipsiae 2009, ISBN 978-3-458-33820-8.
- Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 18. Lipsiae 1909, p. 890, quod relegi potest hic in interreti.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]- Petrus Hacks, Ein Gespräch im Hause Stein über den abwesenden Herrn von Goethe ('Conloquium in aedibus Stein de domino de Goethio absente')
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Carlottam de Stein spectant. |