Betzendorf
Locus: 53°7′59″N 10°19′0″E
Numerus incolarum: 1 098
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Embsen, Amelinghausen, Barnstedt, Oldendorf
Tabula aut despectus
Betzendorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensi est. Ad Betzendorf etiam vici Drögennindorf, Glüsingen et Tellmer pertinent. Betzendorf ab anno 1974 pars communis generalis Amelinghausen est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Betzendorf anno 1249 Bazindorf, i.e. "Vicus Bazonis", primo in actis descriptum est. Anno 1306 vicus monasterio Heilsbronn in Bavaria traditus est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Betzendorf pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1974 vici supra dicti cum Betzendorf coniuncti sunt. Eodem anno Betzendorf cum aliis communibus ad commune generale Amelinghausen se coniunxit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Betzendorf spectant. |