Jump to content

Beriberi

E Vicipaedia

Beriberi[1] est morbus, effectus inopiae vitamini B1 (thyamini). Importat musculorum debilitatem, stomachi intestinorumque difficultates, arduam respirationem.

Obscura est nominis beriberi origo, de qua plures exstant coniecturæ. Qui nominis originem apud Cingalenses? (Sri Lanka) defendunt, dicunt esse duplicem eiusdem verbi repetitionem: "debilis, debilis" vel "nequeo, nequeo". Alii dicunt esse verbum Arabicum "bhur-bhari", quod idem est atque "asthma nautica".

Anno 1630, Iacobus Bonitus, medicus Batavus, dum laborabat in insula Iava, invenit morbum, de quo agitur. In prima descriptione  morbi beriberi nota, aiebat: "Afflictio nimis debilitans, quæ aggreditur homines, vocatur ab incolis beriberi".

Christianus Eijkman, medicus Batavus, primus demonstravit inops alimenti esse causam beriberi. Opus eius et amici sui Adolphi Vorderman anno 1897 vitamina patefecit (quae Casimirus Funk anno 1912 primus nominavit). Christianus Eijkman, non cum Vorderman sed una cum Friderico Hopkins anno 1929 præmio Nobeliano laureatus est.

Vitamina B1 (tiamina), quam patefecerunt, magni momenti est ad cerebrum agendum, ad relaxandum nervorum systema et ad firmandum cordis musculum.

Consideranda sunt signa alterutrius beriberi generis:

Beriberi cardiacum

[recensere | fontem recensere]
  1. Accelerat respirationem post corporis exercitationes
  2. Accelerat cor
  3. Intercludit animam noctu
  4. Tumescit crura

Beriberi nervorum

[recensere | fontem recensere]
  1. Debilitat muscula
  2. Minuit pedum manuumque sensum
  3. Affert dolorem
  4. Impedit sermonem
  5. Vomitionem excitat
  6. Mentem confundit
  7. Movet invitos oculos
  8. Capit membra
  1. "E51.1 Morbus beriberi ... Beriberi oedematosus; Beriberi siccus": MKB-10

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
De primis inquisitionibus
  • W. Leonard Braddon, The Cause and Prevention of Beri-Beri. Londinii, 1907
  • W. Leonard Braddon, The Discovery of the Cause of Beri-Beri. Singapurae: Riberio & Co. [1911] Textus apud Wellcome Collection
  • W. Leonard Braddon, E. A. Cooper, "The influence of the total fuel-value of a dietary upon the quantity of vitamine required to prevent beri-beri (preliminary communication)" in British Medical Journal (20 Iunii 1914)
  • E. A. Cooper, Casimirus Funk, "Experiments on the causation of beri-beri: preliminary communication" in The Lancet (4 Novembris 1911) pp. 1266-1267
  • Christian Eijkman in Geneeskundig tijdschrift voor Nederlandsch-Indië vol. 36 (1896)
  • Christian Eijkman in Virchow's Archiv vol. 148 (1897)
  • Casimirus Funk, "The etiology of the deficiency diseases: beri-beri, polyneuritis in birds, epidemic deopsy, scurvy, experimental scurvy in animals, infantile scurvy, ship beri-beri, pellagra" in Journal of State Medicine vol. 20 (1912) pp. 341–368
  • Hugo Schaumann, Die Ätiologie der Beriberi unter Berücksichtigung des gesamten Phosphorstoffwechsels. (Archiv für Schiffs- und Tropenhygiene vol. 14 suppl. 8. vol. 18 suppl. 6.) Hamburgi: Barth, 1910-1914
  • Richard P. Strong, Bowman C. Crowell, "The Etiology of Beri-Beri" in Journal of State Medicine vol. 21 (1913) pp. 129-150 JSTOR

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]